| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

153

Page history last edited by Gregory Guderian 10 years, 10 months ago

PAG. 153 (GoogleBooks)


Incipit: In levi... Contemni]

Scribae: Ann Martin

Status: Done, formatted


 

Pag. 153

CO.

laqueum, Iuv. In levi habere, Tacit. Fastidire, Virg. Susque deque ferre, Plaut. Despectare, Tacit. Despuere mores alicujus, Claud. Dedignari aliquem amicum, Ovid. Conspernari veterem discipulum, Tacit. Despernere opus alicujus, Col. Non pluris illius convitia facio, quam culicem elephantus Indicus. Pili non facio. Nauci non facio. Pro nihilo ducis. Ne hujus quidem facit. Non hettae te facio, Fest. Insuper habere. Teruncii non facere, Plaut. Vid. Vilipendere, Nihili facere.

Contemni] Jacere in silentio, in oblivione, In nullo numero esse, Cic. Venire in contemptum, in contemptionem, Caes. Jacere in occulto, Plaut. Contemptu apud aliquem laborare. Sordere suis, et contemni ab iis, Liv. Inter inquilinos censeri.

Contemplari] Lustrare. Perlustrare. Omni acie ingenii contemplari acerrime, intentis oculis, Cic. Speculari ortus signorum, Virg. Noscitabundus accedo, Gell. Obtueri, Plaut. Intueri sagaciter, Quint.

Contemplari se in speculo] Speculum consulere, Ovid. Inspicere in speculum, Ter. Formam suam explorare spectaculo assiduo, Apul. Cantharus et lanx ostendent tibi te, Hor. Faciem quaerere in speculo, Macrob. In littore se videre, Virg.

Contemplatio] Animus in hac una contemplatione defixus, Plin. Suspectus donorum, Ovid. Ad tantae rei speculam me praeparem, Apul. Spectaculum rerum coelestium, Cic.

Contemplator] Spectator naturae, Cic. Contemplativus, Sen. Admirator, Id.

Contemptus] Contemptio. Despectus. Despicatus. Despicatio, Cic. Fastidium, Quint. Despicientia, Cic. Dedignatio, Quint.

Contemptus, a, um, vid. Abjectus.

Contendere] Altercari cum altero, In contentionem et discrimen venire. Vocas aliquid in controversiam, in disceptationem, in contentionem, Cic. Altercare. Commutare verba, Ter. Controversari. Certare cum aliquo de. Certare inter se. Concertare cum aliquo. Confligere cum aliquo. Conflictari verbis, Cic. Habere certamen cum aliquo.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.