Jan_Q



Lexicon Januale


PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMillner, [nomen adde]

Status:


 

LITERA: Q

Incipientia a Q.

Qva, v. Qvi. Qvadantenus, v. Tenus. Qvadra, v. Qvatuor. Qvadriga, v. Jugum. Qvae, v. Qvi.

QUAE-ris scientiam? -rita eam in libris: et -re ex Magistro, qvid hoc aut illud sit: sed diligenter -so te. Ut ergo acqviras sapientiam, conqvire tibi bonos Libros, et disqvire (perqvire) omnia; exqvi-re -sitô studiô optimâ; inqvire in dubia; et si qvid oblitus es reqvire: haec sunt reqvisita veri profectûs. Si -stio est de -stu, qvomodo acqvirantur opes? artes -stuariae docebunt. Mercatura est -stuosâ: sed et -stores publici, et -storii scribae facile ditescunt e -stura, si -stuarii sunt.Qvaesitor inqvirit in maleficos: Conqvi-sitor conqvirit milites etc.

Qvaeso, Qvaestus etc. v. sub Qvaerere.

2. QVAL-is (cui similis) sit interna rei -itas et -iter operetur interne, cognoscitur -itercunque (-iterqvaliter) ex figura externa, -iscunqve illa sit.

3. QVAL-US (et -um) corbis vimineus, varij usus: diminute Qvasili-us (et -um).

4. Quam pulchrum est, scire plus qvam vulgus! et intelligere qvam plurima. Quamobrem tu disce plurima. Qvamqvam (qvanqvam) enim id esse molestum putant ignavi, perqvam tamen jucundum est: tam certo id crede, qvam vivis.

5. -qvam, adjectio, Ut: Potestne esse qvisqvam, cui placeat qvidqvam, qvod vidit nunqvam nec de ille audivit unqvam? Nonnunqvam forte. Sed potestne reperiri usqvam, qvod nusqvam est? Neqvaqvam: Neqvicqvam id qvares.

Qvamvis, v. Vis.

6. Qvando- agendum est leve qvid, agatur -cunqve. Sed venit ali- (seu -que) arduum negotium: et tum observa, ec- commode agipossit: ut ne- poeniteat, si- male succedat: -qvidem omnia suo tempore fiunt optime.

7. QVANT-us Mons? -ulus (vel -illus) pulvisculus? Res ista -um valet? -i venditur? -ô major


page 345/346, image: s172 

fuerit, tantô pluris (carius). -isper durat? -itas rei cognoscitur mensurando -âlibet mensurâ. Sed -aqvanta est, ali-a est: qvam reddere majorem ali-ô poteris, si ali-ulum anniteris.

8. Qvare? (qva de re, seu causa?)

Qvartus etc. v Qvatuor.

9. Qvasi, veluti, circiter.

Qvasillus, v. Qvalus. Qvassare sub Qvatere.

10. Qvatit arborem (h. e. violenter commovet, et agitat) qvi vult decidere fructum: aut eum decutit perticâ: Nuces vero qvassat ut excutiat nucleum. Fulmen cadens de nubibus concutit terram, et incutit hominibus pavorem, res autem qvas ferit discutit aut conqvassat. Fluctus marini percutiunt scopulos, et repercutiuntur, a scopulis. Eqvus succussator succutit (succussat) sessorem.

11. QVAT-uor bis bini sunt: -er -erni, sedecim: -ernio, charta plicata in folia qvatuor: -ernarius numerus, ex bis bino compositus. Qvart-us dies -anae febris est: non tantum -o (vel -um) redeunti, sed toties qvoties. -arius est qvarta pars mensurae. ¶ Qvadr-um (et -atum) est qvicqvid habet qvatuor angulos: ut -a, id est discus cibarius -atus: et cista -aria: -ans qvarta cujusqve rei pars: -ans Geometricus qvarta pars Circuli divisa mensuris suis. -antal mensura liqvidorum amphora. Puer -inorum annorum, dicitur -imus, qvi non semper manet in -imatu, sed fit qvandoqve -agenarius h. e. -aginta annorum, -agies transiens diem natalem: sed decies -agesimum h. e. -ingenarium, hodie nemo attingit. Qvis enim-ingenarium vidit? qvi -ingenos (vel -icenos) vixisset annos? Esse -imanum vel -ipedem, non -at humanae naturae.

12. Qve, conjunctio.

13. Qve, adjectio, significans omnia. Ut, Qvis? qvisqve. Ubi? ubiqve etc. Dic ergo: Qvisqve (vel unusqvisqve) nostrûm exspectet mortem ubique qvia venire potest undiqve occasione qvâque; qvandoqve insperato, subito qvoqve.

14. QVER-cus (i, et ûs, f.) arbor ferens qvernas (et -neas) glandes, -ceasqve (vel -cicas) frondes. -cetum non ubiqve reperies.

15. QVER i de injuria, et dolorem justum testari -elis (vel -imoniis, vel qvestibus) licitum est: sed qvidam nimis -uli (ibundi) nimium apud se -itantur (vel qviritantur) et apud alios conuntur, talibusqve conqvestionibus (conqvestibus, qviritationibus) produnt impatientiam.

16. Qverqvedula, ex Anatum genere minima.

Qvestus, v. Qveri.

17. Qvi, qvae, qvod, Pronomina relativa. Qvi vult sapere, discat id qvod bonum est. Sed qvî? (qvomodo): et qvocum? (seu qvicum?) et qvâ? (sc. viâ). Qvâ (sc. parte, qvatenus) docere aliqvid possunt omnia, qvâqvâ ibis, et qvâqvâversus,disce.

18. Qvia, ideo qvod.

Qvicqvam, v. qvidqvam, in Quam adjectio.

19. Qvid? interrogat de re. Qvid video? qvid libri (cum Gentivo)? Quidqvid (qvicqvid) est, pulchrum est. Qvidsi inspiciam?

Qvidam et qviddam, v. Dam. Qvidnam, qvidpiam, qvidqvam, Nam, piam, qvam.

20. Qvidem, et eqvidem, particula discretiva. Qvandoqvidem et siqvidem, qvoniam.

21. QVI-es, cessatio a motu: sive -escimus ante opus, sive inter-escimus in opere, sive re- escimus post opus: et ac- (con-) -escimus in re bene gesta. Homo -etus agit omnia -ete: in-es (seu -etus, et irreqvietus) inqvietat se et alios. Agerre-etus cui per annum dedimus re-em (vel -etem) feracior est.

Qvilibet, qvivis. Qvimus, v. Quinqve.

22. Qvin, qvi non, ut non, cur non. Ut: Non possum facere qvin te rogem, qvin et urgeam, ut dicas cur irascaris: qvin dicis? Qvinimo (qvinpotius) tace.

23. QVIN - qve, sunt tria et duo: -cunx qvinque unciae: sed res dispositae per -cuncem habent figuram crucis, ubi res -ae habent -tam in sui medio (:.:) etiam saepius qvam -qvies:.:.:.: etc. -tani sunt milites legionis -tae. -tilis mensis a Martio -tus. Qvima puella, facta -qvagenaria superavit -qvaginta aestates, et inchoavit annum -qvagies, jamqve attigit - qvagesimum: qvod in hoc sexu vix uni e -gentis contingit.

24. Qvippe, reddit praecedentis causam.

25. Qvire, idem qvod posse: neqvire non posse.

Qviritari, v. Qveri.

Qvirritare, vox porci.

26. Qvis, qvaerit de persona: ut, Qvis debet discere? qvisqvis vult non esse truncus.

27. Qvisqviliae, rerum rejectamenta.

28. Qvô, adverbium ad locum. Qvô- ibimus? Est ne ire -qvam opus? Prodeamus deambulatum -piam. Ergo -qvô (qvocunqve) ibimus, tantundem erit: ire qvôqvôversum non possumus.

29. Qvô, conjunctio, ut. Ter. Non id eô, feci, qvô tibi molestus essem: Qvominus, ut ne.

30. QVOD, pronomen, vel Qui, qvae, qvod.

31. QVOD, conjunctio, causam reddens, Qvod si condititonem ponit aliam.

Qvondam, v. Dam.

32: Qvoniam, causam reddit.

Qvoque, v. qve adjectio. Qvorsum, v. Versus.

33. Qvot- interrogativum numerale. Qvot sunt res? numera eas: si. non vis singulas, attende -enae incedant, et -ies redeant: ita -qvot fuerint, deprehendes multiplicando, -iescunqve opus erit. Sed -us sit, aut -umus, videbis si a primo numerare incipias. -uscunqve autem qvis ordine sit, non refert, si bonus est. At hoc -usqvisqve curat?

Qvum, v. Cum.