| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

Jan_D

Page history last edited by Millner 11 years, 8 months ago

Lexicon Januale


PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMillner, [nomen adde]

Status:


 

LITERA: D

Incipientia a D.

1. DAEMO-nes sunt Angeli, boni vel mali: sed malum - nium (seu caco-n, male vexat -niacos, -nicâ vi.

2. -dam, adjectio. Dices ergo, Qvi-dam mihi promisit qvon- qvid- pro re qva- etc.

3. Dama, ex Cervorum genere minimum.

4. DAMN-um, qvisqvis intulit alteri -osâ re, -as est rependere. Etiam -atur qvi cum possit proximum servare in-em, non servat. Si tamen rursum praestat in-itatem, fit ex con-ato in-atus.

5. DAP-s (is, f.) epulum opiparum: qvalibus instruit -alem (vel -aticam) caenam -ifer.

6. DA-re, est rem suam alteri offene. Qvod facit -tor bonus liberali -tione (seu -tu): tametsi qvod non est -tarium non -tat: Tu qvum accipis -tum, -to operam, ut sis gratus.

NB. Composita mutant A in F et I, fiuntqve Conjugationis tertiae, (excepto Circumda-re -tus) sic.

Circum-datus ab hoste potenti, abd-ere se qvaerit in -itum, ut ne cogatur ded-ere se, nisi sit -itus ignaviae, et fieri -ititius qvaerat, datâ operâ. Libri ed-untur in lucem, etiam iteratâ -itione. Qvum aliqvid indis cistae, obde seram, ut ne qvid inde perdas: qvi seipsum vitiis perdit, aut sua disperdit, perditus est: sed praeditus prudentiâ, non facile aliqvid deperdit perditione noxiâ. Imprudens contra prodit sua arcana temere: at qvi alterum prodit- hosti -ione -oriâ, -or est.Redd-e qvod debes: et -e rationem cur non prius: et Latina haec -e in Vernaculum, ut te -ant promptum interpretem. Subd-e te alicui patrono: et cujus -itus es, praesta obseqvium verum, non -ititium. Trad-e rem alienam cui debeturitione fideli: -itiones majorum observa, si fideles sunt.

7. De- pietate primum cogita, qvae De coelo datur: -in (-inde) de honestate: -inceps de uitlitate: niqve de jucunditate rerum: mum? Ita decet.

8. DEB-es solvere, qvod -es tu -itor, totum -itum cum gratitudine -itâ.

9. DEBIL-is operatur -iter: qvia eam -itat sua -itas.

10. DEC-em constituunt -adem (-as) unam, hoc est -ies repetitam unitatem, sive numerum denarium: in qvô qvi occurrit -imum, -imus est. Accipiens -imas -anus, -imat agros, praesertim -umanos. Milites deni, (pro Deceni) faciuntDecuri-am, prout eos -at-o: sed et undeni procedunt, qvando undecim continentur uno membro. Qvando autem duo-tre- qvatuor-qvin- se- septem-- octo- novem- decim; dices incedere duodenos, tre- qvatuor- qvin- etc. denos: Ubi qvisqveUndecimus, duodecimus, decimus tertius etc. ultimus erit. Denarius nummus est.

December, v. Ver. Decempeda, v. Pes.

Decendium, v. Dies. Decennium, v. Annus.

11. Dec-et unumqvemqve, agere omnia -enter, h. e. observare -orum in actionibus, ut -orae sint: illud enim parat -us qvô con-oramur. Qvicqvid contra est in-ens (seu in-orum, et de-orum) ad-et vitare: qvia illud de-ore suo nos de-orat.

Decidere, v. Cadere. Decidere, v. Caedere.

Decepitus, v. Crepere. Decretum, v. Cernere

Decussis, v. As. Deficere, v. Facere. Defrutum, v. Fervere. Degere, v. Agere. Dejerare, v. Jurare.

Deinde, v. De. Delatio, v. Ferre. Delectare, v. Lacere.

12. DELE-re poteris scripturam spongiâ -tili, si scribes -bilem, in membrana -titia. At nunqvam -bis maculam famae in-bilem, si semel admiseris.

Deliciae, v. Lacere. Delinitus, v. Lenis.

Delitescere, v. Latere.

13. Delubrum, aedicula deorum gentilium.

14. -dem, adjectio identitatis: I-dem (pro Is-dem) primus homo, a qvo sumus omnes, cum eadem matre nostra, ejusdem peccati et mortis nos fecerunt reos. Positi enim in paradiso, peccârunt ibidem et ejecti indidem tantundem poenae transmiserunt in nos, qvantum meruerant ipsi. Qvotqvot enim nostrûm nascuntur, totidem moriuntur: alioqvi tantidem redemti.

Demeusum, v. Metiri. Demere, v. Emere.

Demum et deniqve, v. De. Denarius, v. Decem.

15. DEN-tes, qvaere in ore: -tes duos in anchora: -tale in aratro. -to (onis, m.) est -tatus, infans e-tulus, senex e-tatus, falx -ticulata. Infantes dum -tiunt non opus habent -tifricio, nec -tiscalpio: bi-te (sc. ligone) utuntur Vinitores: tritefurcâ rustici.

16. DENS-a sylva est, ubi arbores -e stant, et ubi -itas frondium opacat. Qvod per se -et -ari opus non habet: sed levi-em pannum ad- (con-) -ant, ut escat.

Denuo, v. Novus. Deorsum, v. Vertere.

Deperdere, v. Dare. Deperire, v. Ire.

17. DEPS-it, (con- et per-depsit) Pistor farinam aqvâ maceratam, ut faciat panes -titios.

Desipere, v. Sapere. Desitus, v. Sinere.

Despicere, v. Specere. Desum, v. Esse.

18. DETER- homo -ior fit licentiâ, -rimus impunitate.

Detinere, v. Tenere. Detrectare, v. Trahere.

Detrimentum, v. Terere. Devexus, v. Vehere.

19. DE-us in sua profunda -itate fuit ab aeterno: -astri sunt ficta numina, nempe dii cum deabus et semidiis. Divi- apud Deum agentes, nam spectant gloriam: nitas qvid sit in seipsa, nec revelat verbum -nitus datum, nec ullum -num (i. excellens) ingenium -nare, aut qvomodo se nobis postea revelabit, prae-nare potest: -natio vera, DEI donum est.

20. DEXT-era (vel -ra) manus, ad -rum est, versabilis non tantum -rorsum (vel -us) sed omnimode. Ambi-er tamen aeqve -re res tractat finistrâ, pariliqve -eritate.

Di, v. Dis. Diarius, v. Dies.

21. DIAET-a, est caenaculum apertum: -a certa victûs ratio, valetudinis causâ, cum -eticis medicamentis. Item -a judicium publicum, apertum.

22. DIC-am scribit alicui, qvi eum schedulâ scriptâ in jus citat. Tu juste age non -is causâ (ut juri et officio satis fecisse videaris) sed vere ac serio.

23. Dicare, Verbum duplex Ostendere, significare, narrare. Jus alicujus rei alteri tradere.

Composita A Significatione 1.

Indic-a mihi, qvanti Mercator -et suas merces? an -atione justâ? qvô -iô id cognôscam? Ind-ex viae, vel digito -ice viam ostendat: sicut -ex Libri contenta libri -icat.

Praedic-at rem venalem -ator et qvantum potest de-at: sicut et -ator Evangelii -atione freqventi, -abilem Deigratiam.

Composita A Significatione 2.

Scriptor libri Dic-at et de-at eum Patrono alicui, epistolâ de-atoriâ. Templum de-atur DEO, solenni festo de-ationis: vir emeritus ab-at se magistratu, ab-atione honestâ. (Judex, et Judicare, v. suo loco.)

24. DIC-ere vis aliqvid? Dic-tum memorabile: Dicere causam alicujus in foro, Causi-i est. Liber continens -tiones ordine descriptas, -tionarium -itur. Homo -ax pro sua mordaci -acitate, jactat tn alios -teria. Tu attetide iis, qvae sapientes-tant (seu -titant): et excipe in chartam, qvae Praeceptor -tat ad calamum. Romae -tator tempore -taturae suae, e-tabat e-ta: hoc est, in-ta de rebus Faciendis, et inter-ta de non faciendis: et qvae sic e-ebat, vel in-ebat et inter-ebat, illiscontra-ere nemo audebat. Judex ab-it rem uni parti, ad-it alteri: non qvia addictus parti, sed juxta dictamen legum, et conscientiae. Tu si qvid alicui condixisti, praesta con-tionem ex conto.

Alia Composita.

Fatidic-us prae-it futtura, saepe vanâ prae-tione. Tu Deum ora, ut tibi Benedic-at, et -tus eris; -tionemave ejus comprecare aliis. Maledic- nemini: qvia -tio recidit in -um, ut poena -entiae.

25. Dicio, est regio subjecta potestati alicujus.

26. DI-es accipit initium qvum -escit; -ale tempus, est unius diei; -urnum opponitur nocturno: -arium est libellus, cui qvis qvoti-e inscribit qvoti-ana negotia, Sol interdiu nobis adest, noctu


abest. Et qvaliter ho-e (q. hoc die,) ita fuit ortus ante bi- tri- qvadri- octi- duum, sive, nudiustertius- qvartus- octavus- (q. d. nunc dies tertius etc.) Tu cogita hodiernô-e, imo pri-e, qvid agendum sit postri-e, ac prope-em: et qvod vides faciendum peren-e (q. per unum inde diem) sive perendin-o fac, ne comperendina. Meridies est medius dies, qvum Sol versatur in -ali plaga mundi. Ubi nos -amus, h. e. -anum cibum sumimus: delicati etiam -antur (h. e. post prandium dormiunt) ut vires fessae labore ante-ano, restaurentur ad operas po-anas: juvat enim ad illud -atio.

Difficilis, v. Facilis. Diffissus, v. Findere.

Diffisus, v. Fidere. Diffiteri, v. Fateri.

27. DIGIT-us est extremae manûs aut pedis pars qvinta: qvomodo -ati sumus omnes, pauci se-i. Scriniarius utitur pro mensura -ô, -ali crassitudine. Sartor ut ne laedatur ab acu, utitur -ali: alii adversus aestum Solis -alibus.

28. DIGN-us est -itate, qvi alios -e honorare -atur, neminem de-atur. Contra, in-um est in-ari alicui, sine justa causa in-ationis: qvod faciunt in-abundi.

Dilatio, v. Ferre. Diligere, v. Legere.

Directus, v. Regere.

29. DIRIB-et (vel -it: est enim secundae vel tertiae Conjugat.) stipendia -itor justâ -itione, in -itoriô.

Dirigere, v. Regere. Dirimere, v. Emere.

30. DIR-us tyrannus -itate suâ meretur, ut illi omnes -as imprecentur.

31. DIS, antiqve DEUS (e Graeco [gap: Greek word(s)] , Jupiter). Unde Di-us divinus, excellens: et Dîum Dei prospectus, coelum apertum: res subdi-o sita, subdialis dicitur. Exinde qvoqve est Di-s (itis) qvod usitatius Dives (itis): qvia -itiae Die donum sunt. Ideo qvi Dit-escunt, ut -iores sunt aliis, ita -are debent alios.

32. Dis, praepositio verbalis, distractionem notans: ut Disjungo, Distribuo etc.

Discantus, v. Canere. Disceptare, v. Capere.

33. DISC-ere stude -ipule sub -iplina, bonas -iplinas, h. e. scientias -iplinabiles: donec eas e-as et per-as. Potes autem omnia con-ere facilius, inter Con-ipulos, qvam solus. Cave tantum, ne qvid boni de-as qvod praedidiceras semel; ad-epotius qvotidie aliqvid novi.

Discretus et Discrimen, v. Cernere. Discutere, v. Qvatere, Disertus, v. Serere. Disjicere, v. Jacere.

Dispergere, v. Spargere. Dispescere, v. Pascere.

Displicere, v. Placere. Displodere, v. Plaudere.

Disqvirere, v. Qvaerere. Dissidere, v. Sedere.

Disslire, v. Salire. Ditescere, v. Dis, 1. Ditio, v. Dicio.

34. Diu- (per dies multos) durans res -tina, seu -turna est. Tu qvam- vivis, tam- cogita mortem: qvae emanere potest aliqvam (aliqvan) pernon potest. Ecce multi qvi sibi pollicebantur -turnitatem, dudum mortui sunt.

Dius et Dives, v. Dis. 1.

35. DIVI-dere potes res -duas, ut videas -duas (seu -sas). In-duae non admittunt -sorem, neqve -sionem (seu -suram.)

Divortium, v. Vertere. Divus, v. Deus.

36. DOC-ere -ilem facile est, ut -ilitatis suae edat -umentum, celeri apprebensione -trinae, fiatque vir -tus. In-ilis nihil capit: ideoqve manet in-tus aut semi-tus. Bonus -tor bona con-et, semperqve plus ad-et donec e-eat (et per-eat): si vevo se admiscuit aliqvid mali, de-et.

Dodrans, v. As.

37. Dol-at -abrâ -ium, et alia -iaria vasa, -iarius.

38. DOL-et mihi, qvando -orem sentio ob rem -orificam: -eo ipse, si qvid fero -enter. Qvidam adeo duri sunt, proh, dolor! ut nec propriis malis in-escant, nec con-escant alienis: qvod -endum est. Per-uisse tamen, et de-uisse facitinentiam.

39. DOL-us est astuta fallacia, qvâ -osus decipit alium sub-e. Tu vitator cave tibi a -one [N. est sica in vagina lignea latens, ut scipio videatur.]

40. DOM-are, ferocientem bestiam conatur -itor, ut eam e- (vel -per-) -et: qvaedam tamen in-itae sunt.

41. DOMIN-us non semper habet -am, semper habere debet -ium, ubi -icâ potestate -etur, sed -atione, justâ: qvod potissimum magni -atores et -atrices attendant, in -atu suo.

42. DOM-um, qvi habet, maneat -i: aut si exiit -ô, redeat -um, ad suos -esticos. Vagari -esticatim mendicorum est, qvi carent proprio -icilio. Dei-um visitamus die-inico, e-unculis nostris.

43. Donec [antiqve donicum, i. tum qvum] rediero, mane.

44. DON-um gratuito -atur amico, ab amico: -ativum subditis a Principe: -arium a devoto aliqvo offertur DEO, ad pios usus. Sed -atus gratâ -atione, solet aliqvid re-are: culpa con-atur deprecanti.

45. DORM-is? Non -io sed -iturio. Imo et -itas: Abi in -itorium ubi con-ire solent -itatores, ibi ob-isces, lectulo in-iscens: siqve evigilabis re-ies, donec e-ias.

46. DORSU-m jumenti -alis (seu -arii) oneramus oneribus: piscem ex-at coqvus, dum in partes (dorsum confringendo) dividit.

47. DO-s est donum sponso cum sponsa datum: seu pecunia, seu alia -talia bona, qvibus parentes -tant filiam: sed pauper in-tata est.

48. DUBI-us es, si nescis qvid eligas. In re -osa (seu -tabili) tare (et ad- vel sub-) bonum est: qvia -tatio facit cautum. In re tamen in-tata in-tanter agendum est.

49. DUC-it, viatorem per viam, qvam esse rectam -it (id est existimat) dux ejus; et qvâ -tavit alios saepius. Fabri vero -tant molem aliqvam -tilem -tario fune -tim, hoc est lento -tu. Dux Exercitûs, ejusve Campi-tor Con-it legiones in unum, et


ad-it ad locum praelii, et e-it in aciem, et ob-it hosti. Con-it con-tor domum con-titiam ad habitandum: sed ut de con-tis rebus nihil ab-at, qvamvit id ipsi con-at (seu con-ibile sit). Qvi aqvam de-it alicunde, ne nimis di-at: qvi amicum honoris causâ de-it, in viam rectam in-at, ad nihil pravum in-at. Pueri intro-untur in Scholam, ut sub intro-tione (seu manu-tione) Paedagngorum, pe-rant studia ad finem: indeque pro-antur in lucem, et pro-ant vitam. Redux, (i. reductus, qvi redit) re-it secum Vitam; si se-i se ab aliqvo se-tore passus non est. Sub-ere res suas periculo, aut sub-ere inde seipsum, et tra-ere in locum alium, licet: licet id tra-ant tra-tores. Ex Tra-e sit nova planta. Liberos e-at bonus e-ator e-atione honestâ. (NB. In hoc postremo mutatur conjugatio et accentus.)

Dudum, v. Diu. Duere, v. Duo, duis.

50. DUELL-um duorum bellum: sed per-is est qvi superiori rebellat, reus per-ionis.

51. DULC-e mel potest -are (vel e-are) alia, ut -escant ipsa qvoqve, et gratâ -edine (seu -etudine) lingvam afficiant -e- (-iter): sicuti -iculae illae placentae, qvas -iarius parat.

52. DUM, nota temporis, praeteriti aut futuri, sive sola stet, sive composita cum aliis: sic

Dum vales, labora: et qvod occipis urge, dum absolvas. Si nondum id facis, nihildum profecisti, nedum ut somnies perfectionem, vixdum ingressus viam. Interdum tamen respirare fas est, dummodo redeas alacriter.

53. DUM-us est spinosus frutex: -etum (seu -ectum) locus -osus.

54. Duntaxat, tantum, solum.

55. Duo, sunt unus et unus. Duode- duobus demtis; ut Duodeviginti, idest octodecim: duodetriginta, etc. etc.

56. DU-o (-i -tum, Duere, e Gr. [gap: Greek word(s)] ) obsoletum.

Sed In Du-ere et Exuere (extrito D.) significant Vestem corpori imponere, et deponere, sic.

INDU-e -sium, demumque super-e alia -menta: qvae rursum vesperi exu-es. Induvias animalium (i. pelles) exu-tas, vocabis ex- (et red-) uvias.

57. DUR-a res, e concreta, ob suam -itatem -at diu: imo e-at plura secula. Ergo si vis ut aliqvid -abile sit, fac ut -escat (in-escat): aut con-a illud arte, ut fiat -iusculum, atqve si potest acqvirat -amentum perfectum. Cum hominibus agere -iter cave: si alii se ob-ant contra te, tu ob-esce in patientiam, et per-a in Virtute.

Dux, v. Ducere. 

_______________________________________

_______________________________________

D.

1. Dactylus, Latine palmula, 115 in metro, 697.

2. Dan-ia-us, incola, 560.

3. Danubi-us, ftumen Germaniae, 561.

4. Dapsilis, abundans, largus, 886.

5. Decalogus, 941, Decem praecepta Dei.

6. Delphin (-is, m. et-us) bellua marina omnium velocissima, 157.

7. Democratia, 769.

8. Diabetes, 303.

9. Diabolus 600.

10. Diaconus sacrorum administer, 967.

11. Diade-ma (matis, n.)

12. Dialectic-a, ars ratiocinandi: us 582.

13. Diameter 520 (tri. f. semi Diameter 554.

14. Diaphragma, 228.

15. Diarrhaea, nimium ventris profluvium, 299.

16. Didact-icus, docendi gnarus, 500 -ica (Theologia, 718.)

17. Dimachae, 891, milites eqvestri et pedestri modo pugnare habiles.

18. Dioecesis, stractus terrae, sub potestatem alicujus spectans. 968.

19. Diploma (tis, n.) literae patentes, 876.

20. Discus, orbis solidus, cujus jactatio exercititum juvenum erat olim, 845 item orbis mensalis 854.

21. Diureticus 810.

22. Dogma- (tis, n) 970, sententia de re qvam alii aliter docent, -ticus, 705.

23. Drachma, uniae pars Octava, 536.

24. Draco (nis) 131, 2 signum caeleste, 545.

25. Dyna-sta (-tes: ae, m.) -stia 873.

29. Dysenteria, prostuvium alvi cruentum, 299.

27. Dysuria, 303,

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.