Jan_0



PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMiller, [nomen adde]

Status:


 

SYLVA LATINAE LINGVAE,

Vocum derivatarum copiam explicans :

Sive

LEXICON JANUALE.

Erudito Juventutis formatori.

 

LATINUM Lexicon Januale edidimus antehac, sed prolixius, et minutiis differtius, quam pro Tironum usu. Nunc brevius, lucidius, praxiqve fluidius dare cupientes, haec in compendia adhibuimus.

 

I Primo solas Latinas Radices digessimus, inqve suos ramos diduximus : extraneis, qvae se postea Latinis admiscuerunt, seqvestratis, et in aliud tempus dilatis.

 

II Secundo, Latinas etiam Voces cum suis significationibus non perseqvimur specialissime, generalioribus, radicis vim retinentibus, interea contenti, donec ad Rerum Historiam delatis discipulis, qvo peculiari sensu hanc illamve Vocem accipiant hi vel illi artifices (variant enim) patefiat.

 

III Tertio Characteres generum et declinationem in nominibus, Conjugationum vero et cardinalium temporum in Verbis, omitti posse judicavimus : cum haec in praemisso Vestibulari Dictionariolo jam indicata sint : huc autem (ad Classim syntacticaem, h.e. Sermonis structuram) admitti nemo, nisi istorum qvae necessario circa Verba singularia observanda sunt, gnarus, debeat.

 

Tandem, Radicum etyma (qvum maximam partem Graeca, aliarumve Lingvarum sint) non adjecimus hic, sed rejecimus ad Classim seqventem, in studii Graecanici initia : ut hic minus spinarum, ibi plus delectabilis subsidii, haberent ingenia. Ita speramus cursum hunc Latini studii fore pleniorem et amoeniorem.

 

Caeterum Sylva haec Latinarum

 

Vocum habebit suum Aditum, CAP. 1.

 

Vocum habebit suum Transitum, per Literas Alphabeti XXIII, a qvibus Vocum themata incipiunt.

 

Vocum habebit suum Exitum, CAP. ultimo, XXV. 

 

NB.

Dum haec Amsterdami recuduntur, Hungaricam versionem omittimus, Latina sola damus, compendii causa.

________________________________________________________________________________________________________________________________

 

I.

ADITUS,

Ad Latinae Lingvae Sylvam.

 

1. Deus creavit Mundum, plenum operibus Sapientiae.

2. Statuitqve Hominem in medio Creaturarum,

3. ut haberet delectationem contemplando illas, et utendo illis, sermocinandoqve de illis.

4. Scopus itaqve Vitae nostrae, ob qvem sumus in Mundo, triplex est :

5. Spectare opera DEI :

6. Discere illis uti bene ;

7. et propagare ad alios talem notitiam, ope Lingvarum.

8. Discimus ergo Loqvi, (una lingva vel pluribus)

9. ut asseqvamur Notitiam rerum.

10. Notitiam vero qvaerimus, ut ne aberremus Usu.

_____________________________________________________________

11. Ergo Nota bene :

12. Lingvas scire, pulchrum est:

13. Res ipsas intelligere, pulchrius.

14. Scire utroqve uti, pulcherrimum.

15. Lingvae igitur debent disci, non sine cognitione Rerum, sed una.

_____________________________________________________________

16. Discimus vero ista,

17. aut USU solo (nempe conversando cum intelligentibus, et exercitatis, eloqventibusqve)

18. aut ARTE certa, ex Libris.

19. Prior via bona est, sed ambagiosa, nec semper certa :

20: Neqve qvilibet potest habere istuc occasiones.

21. Posterior est brevior, et certior, et servit cuilibet :

22. Deducitqve nos eo, ut versari qveamus cum sapientibus, vivis et mortuis :

___________________________________________________________________________________________

23. Bene factum proinde, qvod sumus ingressi hanc, Vestibulo Eruditionis.

24. Pergamus qvaeso! experieris certo, fore viam directam, brevem, amoenam.

25. Fiat. Sed qvomodo jam ?

26. AEqve Janua Lingvarum (ut Vestibulum) tripartita est :

27. Habens Historiam Rerum, et Lexicon Vocum, Normamqve Sermonis Grammaticam.

_________________________________________________________________

28. Sed omnia jam plenius :

29. Res primarias omnes, in toto Mundo ;

30. Et Voces usitatas omnes, ex tota Lingva ;

31. Regulasqve principales omnes, totius Sermonis.

__________________________________________________________

32. Et tamen omnia haec simpliciter adhuc:

33. non descendendo ad omnes minutias, aut ornamenta.

34. Et qvod attende, retrogrado ordine.

35. Nam ubi substitimus in Vestibulo, inde incipiemus ingredi Januam, a Lexico.

36. Tum veniemus, per Grammaticam, in Textum Historiae.

37. Imitando sic AEdificatores prudentes:

38. qvi primo adeunt Sylvam, ibiqve caedunt Arbores:

39. tum has convehunt in Fabricam, asciantqve et dolant ad certam mensuram :

40. Demumqve aedificant Domum, opere facili.

________________________________________________________

41. En habemus ante nos Latinae Lingvae Sylvam!

42. Ingrediamur hanc, et spectemus grate, qvomodo excrescant e Radicibus Rami.

43. Tum hos succidendo ponemus in acervum,

44. Hoc est, componemus Voces derivatas, in aliqvam rationabilem sermonis texturam,

45. ad facilius intelligendum omnia,

46. firmiusqve imprimendum Memoriae.

____________________________________________________

47. Qvaedam qvidem radices sunt steriles, nihil ex se gignunt :

48. Debent numerari nihilominus tamen.

49. Ut certus sis te vidisse Sylvam totam totius Lingvae.

________________________________________________

50. Ut vero haec Sylva fieret brevior,

51. scias nos esse usos abbreviatura certa, in Vocibus derivatis et compositis.

52. Nam Radicem ponimus tantummodo semel (nempe loco primo, majusculis literis)

53. sed qvae repetenda est in derivatis semper, ubicunqve videbis transversam lineolam.

______________________________________________________________________________

54. Disces ergo primum sic ista legere:

55. Mox describes eadem calamo in chartam; explens lacunas, ut textus stet integre.

56. Qvem illico transferes in vernaculum sermonem, ope subjectae ibidem interpretationis.

________________________________________________________________

57. Hoc duplex exercitium (Lingvae et Calami) perutile tibi erit, jucundumqve valde.

58. Sic enim edisces, ceu ludibundus, totam Lingvam.

59. Si et mandaveris memoriae Latinum textum: qvia ea solum scimus, qvae memoria tenemus.

60. Incipe in nomine DEI. Dimidium facti, qvi bene coepit, habet.

___________________________________________________________________________________________________________________________________________________________

 

Clausula, de Lexici hujus amoeno usu.

 

LIngvas doctas sine Lexicorum ope disci non posse, norunt Scholae: verum tamen Lexicorum usum aut ignorant, aut negligunt, non nisi pro ultimo refugio, dum insigniter urgentur, iis utendo, atqve sic etiam non nisi obiter inspectando, moxqve rursum seponendo. Cui negligentiae remedia qvaerentes Viri qvidam docti. integra Lexica magna curâ pertransiri svaserunt. Hieronymus Wolfius ita hac de re scribit: Optime consulent suis studiis adolescentes, si qvotidie aliqvid temporis impendant lectioni Lexicorum: qvae a principio ad finem percurrenda, et saepe relegenda sunt. Sic enim multa cognoscent unô annô, qvae alioqvi totô decennio non occurrissent. Sed cum pueros, vel adolescentes etiam, vix ullis admonitionibus eô flecti posse spes sit, nisi aut cogantur, aut manuductione aliqvâ blandâ alliciantur: melius svasit D. Lubinus, ut a Magistro Discipulis Lexicon ordine, a principio ad finem, proponatur ac explicetur. Additô: Qvid boni huic consilio subsit, nullum alium judicem admitto (NB) qvam rite factum hujus rei experimentum. Qvod consilium si bonum est (est autem) cur non seqvimur? Nempe qvia Lexica, uti adhuc fuerunt, scopae dissolutae sunt; nihil rerum (qvibus mens nostra inhiat) ordine narrant, excerpta tantum Vocabula, aut phrases, perpetuâ rerum et mentis divulsione (unde taedia non suboriri vix possibile) congerunt. Cui incommodo remedium nos ex contextura Vocum (et phrasium ab eadem radice venientium) in aliqvas rationabiles Sententias qvaesivimus: sive morale aliqvid innuentes sive saltem Vocum vim, et structurae modum, melius exprimentes. Speramusqve eo rem deductam, ut haec sine taedio (imo cum voluptate) sive privatim legi, sive publice in Scholis pertractari, possint. Cujus rei modum supra (praefixâ ad Praeceptorem Janualem epistolâ, A 5, pag. versâ) ostendi. Addo hic, experimentum jam esse factum pertransiri haec, et in succum ac sangvinem converti, 4 Mensium spatio satis commode posse: si ab initio singulis horis pagella unica, deinde folium unum (legendo, interpretando, repetendoqve, donec intellectu et qvantum potest memoriâ haereant) absolvantur. Habet n. Lexicon hoc Octerniones 40, h. e. foliola 320: horae v. studiis publicis (apud nos) dicatae sunt hebdomade 20, mense 80. Ergo si continuo ire placet (qvod svadeo) exeunte qvarto mense finis erit, cum triumpho subjugatae totius (qvantum ad communiora) Latinae lingvae. Qvintus mensis si addetur Grammaticis (qvae hic seqventur) exercitiis, restabunt Januae Textui (ex verbis jam notis Syntagma Rerum exstruenti) menses sex: ut hac in Classe ingeniosos ac diligentes ultra annum detineri non sit necesse. Tardiores si transire denuo jubebuntur omnia, fiet ut ipsi qvoqve victores evadant.