| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Introducing Dokkio, a new service from the creators of PBworks. Find and manage the files you've stored in Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more. Try it for free today.

View
 

front8

Page history last edited by filologanoga 8 years, 10 months ago Saved with comment

PAG. viii (GoogleBooks)


Incipit: Tibullus poeta

Scribae: [filologanoga]

Status: Formatted


 

Pag. viii

Tib. Tibullus, poeta.

Val. Max. Valerius Maximus, historicus Lacon.

Virg. Virgilius Maro, Poetarum rex.

Vlp. Vlpianus, JCTUS.

 

Haec de Lexici hujus structura. Vsus illius erit primum ad tanto magis alliciendum ingenia ad suavitatum sermonis, et Eloquentiae, amorem: intelligendumque Plinianum illud, Magna pars studiorum amoenitates quaerimus. (Vbique nimirum naturae humanae palatum est delicatum, ubique varietatem et suavitates captat.) Deinde, ad comparandam sibi sic etiam facilius initialem (antequam in Authores veniatur) Orationis copiam, stylumque fluidum. Demum ad styli securitatem, dum se cum Authoribus loqui certum habebunt.

Quibus autem exercitiis adhaec perpoliri debebunt Discipuli? Offerendum illis quidvis Latinum seu ex Ianuae seu ex Atrii Textu, aut undecunque desumtum erit, cui illi Lexici hujus ductu novos induere, eosque decoros, tentabunt vultus. Idque tam diu, donec recte imitari, Authorumque allegatas phrases, vel adagia, proposito suo apte accommodare sciant: quae res attentionem, et continuatam aliquousque diligentiam, requiret. Quicquid enim agimus, magisterium relinquendum est praxi: quia solus usus facit artifices.

Sicubi circa has iterum minutias defecisse videbitur diligentia nostra (agnosco autem, et fateor) condonetur quaeso: defectus intervenire humanis rebus, humana sors est. Placeat cuique bono benignum Varronis judicium: Non omnes coepisse (magna in sylva) feras, nemini unquam fraudi fuit.

Vtinam vero Eruditorum aliquis tale Latino-Latinum Lexicon omnibus numeris perfectum elaborare, eaque re Scholis melius ac per nos potuit gratificari, animum inducat! Vale.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.