| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

front3

Page history last edited by Johan Winge 15 years, 2 months ago

PAG. iii (GoogleBooks)


Incipit: Sapientissimi

Scribae: [adde nomen]

Status:


 

Pag. iii

Sapientissimi VIRI,

INtellexi ex literis ad me datis Reverendi admodum Superattendentis Vestri, D. Weinheimeri, Vos Scholae Vestrae in melius emendationem moliri. Non possum non gratulari, optimisque consiliis optimos apprecari successus. Verissimum enim esse illud,

FUNDAMENTUM REIPUBLICAE EST

RECTA JUVENTUTIS INTITUTIO,

nemo dubitat: hoc autem dubitari potest, quaenam recta illa sit institutio. Qua de materia quia nobis ab aliquot retro annis multa cogitandi occasiones datae fuerunt, repertaque nonulla existimantur quae Christianae Juventuti, et Scholis, prodesse queant, ea nos in unum tandem collecta (sub OPERUM DIDACTICORUM nomine) publico exponere decrevimus. Summa erit, Optando optandum esse, ut omnis Christo sacrata Iuventus ea discat in terris, quorum scientia perseveret in caelos. Ita tamen eos ad aeternitatem sapere adsuefaciendo, ut non desipiant hic etiam. Id quod obtineri potest providendo, ut Scholarum discipuli, tanquam Vitae candidatuli, nihil discant nisi ad Vitae usum: adsuescendo de omnibus quae in Vita obvenient judicare incorrupte, et de rebus recte

intelle- 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.