| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

florilegium

Page history last edited by tmccarthy 8 years, 11 months ago

145Florilegium, sive Anthologia Deliciarum

 

Affectum moderare] Ama tanquam osurus. Oderis tanquam amaturus.

Agendo discimus agere] Dicendo dicere discunt. Errando non errari discitur. Ex libro miser gubernator. Fabricando fabricamur.

Alternatim] Vicissim terra floret: Deinde horret, Cic.

Amicum ama] Qui me amat, amat et canem meum.

Apparere non facit esse] Barba non facit Philosophum. Non omnes Sancti, qui calcant limina templi. Barba tenus vir, vel Philosophus. Formosus sine pulchritudine. Plumas video, aves non video.

Assentatores mutui] Mulus mulum scabit.

Audacem non debere esse] Cedendum multitudini. Cedendum casui. Ne Hercules quidem contra duos. Cui cerebrum est vitreum, vitet pugnam lapideam.

Auxilium est necessarium in magnis] Ope opus est ad opus. Levius reddunt opus manus multae.

Bibliotheca sine usu] Murium condimentum, pulveris receptaculum, Libri sine lectore. Tinearum habitaculum.

Castitas suspecta] Foris Helena, Intus Hecuba.

Casus inopinato veniunt] Accidit in puncto, quod non speratur in anno.

Certamen imparium] Sus cum Minerva certamen suscipit.

Chorea] Ebrietatis comes, sobrius nemo saltat. Chorus, Virg.

Circulator] Circumforaneus homo, Gell. Suet. Ostentarius, Macrob. Nugivendus, Plaut.

Caelibatus jucundus] Libero lecto nihil jucundius.

Comes jucundus] Facundus comes in via pro vehiculo est. 

Commiseratio facile transit] Cito arescit lacryma in alienis malis, Cic. Curt.

Commiseratio seria] Cruciatum proprium in aliena miseria quaerit.

Communia mala] Miserum est ex aliena miseria solatium, Cic.

Non me comparato huic aut illi] Non sum unus ex istis heroibus.

Comparata res talis, vel talis] Absente graculo corvus pulcher.

Compendium utile] Magnus liber magnum malum.

Conscientia] Mille testes.

Conscientia bona] Murus aheneus nil conscire sibi, nulla pallescere culpa, Hor.

     Bona conscientia, dulcis nutricula senectutis, Plat.

     Nullum theatrum virtuti majus conscientia.

Conscientia accusatrix] Improbum virum vel mus mordeat.

Consensus sit cum seipso] Qui secum dissentit, nullo modo cum alio consentiet.

Consilio vi] Arte et Marte.

Consuetudinis magna est vis] A teneris assuescere multum est, Ter.  Veteres canes non facile assuescunt loro.  Usus frequens omnium magistrorum praecepta superat, Cic.  Consuetudo altera natura.  Ciconia reversa priores repetit nidos.  Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu, Hor.  Quod nova testa capit, inveterata sapit.

Contagium inficit] Morbida facta pecus totum corrumpit ovile.

Contaminare] Pulchrum ornatum mali more pejus luto collinunt, Plaut.

Contemnere] ... Non pluris illius convitia facio, quam culicem elephantus Indicus.

Contemplari se in speculo] ... Cantharus et lanx ostendent tibi te, Hor.

Continuanda sunt coepta] Non uno ictu cadit arbor.

Contraria in contraria degenerant] Fratrum irae acerbissimae.  Fratrum quoque gratia rara est, Ovid.

Culpam poena sequitur] Peccati poena saeva satelles.

Cupediae] Irritamenta lassae voluptatis, ultra necessitatem lacessentia, Sen.

Cura alia post aliam] Fluctus fluctum excipit.

Custodia rerum non cuivis committenda] Canis canistri malus custos.

E parvis initiis magna rerum incrementa] De parva scintilla magnum saepe concitatur incendium.

Ebrius incautus] In vino veritas.  Quod in animo sobrii, id in lingua ebrii.

Educatrix] Alumna omnium rerum terra, Plin.

Ex effectu cognoscitur causa] Ex cantu dignoscitur ales.  Ex ungue leo.  Ex auribus asinus.  Ex tinnitu olla.  Ex vestigio Hercules.  Ex fimbria vestis.  Ex culmo spica.

Egenus inter egentiores eminet] Inter caecos regnat Strabus  Luscus in regione coecorum rex est.  Inter indoctos, qui semidoctus est, doctissimus habetur.  Inter mendicos, qui paululum habet nummorum, Croesus est.  In urbe coecorum regnat lippus.

Egere dat valere] Indigentia mater sanitatis.

Errantium diligentia] Bene currunt, sed extra viam.

Esto, quod esse possis] Auloedus sit, qui Citharoedus esse possit. Est aliquid prodire tenus, si non datur ultra. Bovem si nequeas, asinum agas.

Eventus non prospicere stultum est] Eventus stultorum magister.

Evigilare] Expergisci, Virg. Expergefieri, Suet. Excita juventus, Ovid. Excutior somno, Virg. pro, Excutio somnum. Somnus me reliquit.

Eviratus] Exsectus ab aliquo, Cic. Gallus, Quint. Praecisus, Lampr. Spoliatus viro. Exmas, Arnob.Ademptae virilitatis homo, Tac. Excisa virilitate puer, Quint. Semivir, Iuv. Semimas, Varr. Spado, Plin.Deliaci manu recisus, Petron. Eunuchus, Iuv. Desperatio barbae, Id. Castratus haeres. Ambiguus mas, Claud. Vir non vir.

Excellentissimus negligit vitia] Elephantus non captat murem.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.