| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

311

Page history last edited by elliottgoodman 9 years, 8 months ago

PAG. 311 (GoogleBooks)


Incipit: Generositas surculorum... Grando]

Scribae: [ElliottG]

Status: typed, formatted


 

Pag. 311

GR.

 

perfectum, Lucr. Generositas surculorum, Pallad. Majestas boum, Varr.

Grando] Glacies suspensa, Sen. Calamitas olera non attigit, Plaut. Calamitosa tempestas, Cic. Guttae aquae concretae solito grandiores, Firm. Congelata pluvia. Grandine concussum, calamitosum frumentum.

Granum] Nucleus pomi, uvae, Plin.

Grassari, violento gressu ferri] Cursu magno ferri. Incitatus feror, Cic. Effusissimis habenis invadere, Cic.

Grate] Grata memoria. Grato animo prosequi aliquid, Cic. Gratanter accipere aliquem, Capitol. Secunda voluntate hominum, Cic.

Gratia] Propensior voluntas. Secunda voluntas, Cic. Favor, Claud.

Gratia non potest referri par parenti, ne malo quidem] Nemo parem gratiam referre parenti potest, ne malo quidem. Nec malo parenti quisquam referre gratiam potest. Non potest par gratia rependi patri vel malo.

Gratia sit constans] Immortales sunt gratiarum horti, Sen.

Gratias agere] Grates alicui habere, Plaut. Amplissimis verbis gratias agere. Immortales, incredibiles, mirificas, ingentes gratias agere. Amo te de hac re. Multum te amamus quod. Utinam illum diem videam, quo tibi agam gratias. Summa gratiarum actione complector officium tuum. Quibus officiis tua beneficia remunerabor? Ago tibi gratias singulares. Partem meritorum alicujus referenda, aut cogitanda gratia consequi, Cic. Tui beneficii in perpetuum praedicator ero. Maximas gratias tibi ago, majores etiam habeo, Id. Quod tam officiose me commendaris, gratiam & habeo, & habiturus immortalem. Quod tanta fide mea negotia procuraris, pares gratias agere vix possum, referre nequaquam. Quod me passim amantissime praedicas, video quantum debeam tuo in me studio. Quod meis commodis tantopere studes, & habetur a me gratia, & habetur semper. Quod nos pro tua virili tueris, gratum est. Grates persolvere dignas non opis est nostrae. Fateor me tibi devinctum

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.