| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

298

Page history last edited by elliottgoodman 9 years, 8 months ago

PAG. 298 (GoogleBooks)


Incipit: Qui singulas... Frugaliter]

Scribae: [ElliottG]

Status: typed, formatted


 

Pag. 298

FR.

 

parcissimus, Catul. Qui singulas escas indies edunt.  Mihi quidvis sat est, Plaut. Aridus victus, Cic. Coena sine sanguine.

Frugaliter] Parce ac frugaliter vivere, Ter. Exiguo vivere, Claud. Laconice coenare. Modice uti liberalitate, Liv. Parce victitare, Plaut.

Frugalitas] Temperies fruendi, Stat. Parsimonia in victu, Cic. Natura paucis contenta. Boni amici faba et sale contenti sunt. Natura conservatrix sui. Naturae necessitas exiguo placatur.

Fruges] Frugalitas, Apul. Cerealia dona. Messis spicea. Sata laeta, Virg. Seges farris, Liv. Adorea, Plaut. Foenus, Fest. Far in spicis, Varr. Farra laetissima, Virg.

Frugalitate opus] Cogitato quam longa sit hiems. Magnum os anni. Asse carum est, quod opus non est.

Frui bonis] Potiri pace et pacem. Fungi fortuna. Pasci bibliotheca alicujus. Perfrui otio voluptatis. Vesci voluptatibus, Cic. Frui usura alicujus rei, Quint. Perfuncta satis sum, satias me jam tenet, Ter. Fruisci gloria, Gell. Rem aliquam, Non. Uti frui, IC. Potior patria commoda, Ter.

Frumentarius] Dardanarius, Ulp. Annonae flagellator. Frumentorum negotiator. Frumentarius negotiator, Plin. 

Frumentaria negotiatio] Dardanaria ars.

Frumentum] Far, Sipont. Adoreum semen, Cat. Res frumentaria, Caes. Annona, Cic. Tac.

Frustratim] Frustillatim. Offatim, Plaut. Per partes, Ulp. Incise. Incisim, Cic. Visceratim dissipant membra, Enn. Laciniatim, Apul.

Frustra] Inaniter. Nequicquam volo, Cic. In cassum. Ex vano habere spem, Liv. Futile provenisti, Plaut. Vane, Sipont. Apud novercam queri, Plaut. Non si te ruperis.

Frustra laborare] Ludere operam in re aliqua. Male operam locare, Plaut. Oleum et operam perdere. Profundere et perdere vires, vocem, Cic. Ventis verba profundere, Lucr. Inaniter aquam consumere. Leonem larva territare. Lapidem elixare. E Tantali horto fructus colligere. Arenae semina mandare. Nihil agere. Numerare fluctus. Actum agere. In silvas ferre ligna. Lateram lavare. Ex arena funiculum nectere.

Frustra

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.