280



PAG. 280 (GoogleBooks)


Incipit: lassitudine... Fatis non resistendum]

Scribae: [ElliottG]

Status: typed, formatted


 

Pag. 280

FA.

lassitudine, Liv. Lassatus aliqua re, Iuv. Lassulus, Catul. Exantlatus, Cic.

Fatis non resistendum] Queri mollitia est, reluctari insania, fatis, Lips.

Fatiscere, vid. Dehiscere, fatigari.

Fatum] Inevitabile fatum. Aeternale, Sen.

Fatuus] Perfatuus, Mart. A bona mente abest. Naviget Anticyras, Hor. Morus, Plaut. Si quando fatuo delectari volo, non longe mihi quaerendus est, me video, Sen. Ep. 36, Excors, Vecors, Cic. Cor illi abest, Mart. Bliteus. Betaceus, Er.

Favens] Studiosus, studiosissimus mei. Deditus fuit gratiae et voluntati eorum. Fautor, Cic. Fautrix, Ter. Auspicabilis, Id. Devotus. Devotissimus Reipub. Sen.

Favere alicui] Cupere alicui, Caes. Alicuius causa vehementer cupere. Tua causa omnia magnopere volo. Libentissime alicui tribuere. Deditus sum alicui. Studere alicui, Cic. Afflare alicui auram, Id. Subscribere votis alicuius, Ovid. Annuere coeptis alicuius, Virg. Premere pollicem, Hor. Ex animo bene velle alicui, Ter. Gremio complecti, fovere aliquem.

Favet mihi] Gratiosus sum apud illum. Teneo illius gratiam. Aequo, benigno illo utor. Facilem habeo. Propendet in me inclinatione voluntatis. Persequitur me benevolentia. Animatus erga me, Cic. Valeo apud illum gratia, Plin. Iun. Indulgentissime in me confert omnia, Sen.

Favilla] Vivus cinis.

Faunus] Satyrus, Cic. Semifer, Virg. Semihomo, Col.

Favonius] Zephyrus, Sen.

Favor] Affectus amoris. Favonius gratiae. Secunda voluntas, Cic. Vid. Benevolentia.

Favor fortunam sequitur] Quo se fortuna, eo et favor hominum inclinat. Omnes inclinamus in felicem parietem.

Fauste, vid. Feliciter.

Faustus, vid. Felix.

Fax] Taeda candens, Cic. Facula, Proper. Lampas, Pers.

Facem praeferens] Daduchus, Mart.