| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Get control of your email attachments. Connect all your Gmail accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize your file attachments. You can also connect Dokkio to Drive, Dropbox, and Slack. Sign up for free.

View
 

276

Page history last edited by LaurentiusH 9 years, 4 months ago

PAG. 276 (GoogleBooks)


Incipit: Euclea... Fama de remotis major]

Scribae: [LaurentiusH]

Status:Typed, Formatted


 

Pag. 276

FA.

Sisen. Euclea (herba, concilians bonam famam ea perunctis), Plin.

Fama, id est, vulgi sermo, vid. Rumor.

Fama incerta, vid. Rumor incertus.

Fama de remotis major] Minuit praesentia famam. Advena fama venit semper majoribus alis.

Fama communis non semper falsa] Rumor publicus non omnino frustra. Vox populi, vox Dei.

Famae bonae studendum] Famae bonae patrocinium deserere, dissoluti est, Polit.

Fama adversa] Infamissime, Iul. Cap. Parum secunda fama, Asiam administrans, Suet.

Famam bene meriti diffamare] De possessione aliquem dejicere.

Famae alicujus derogare aliquid] Detrahere de fama, de laudibus alicujus. Obterere laudem alicujus, res gestas. Imminuere laudem alicujus, Cic. Obtrectare laudes et laudibus alicujus, Liv. Elevare famam, Tac. Atterere famam alicujus, Salust. Demere aliquid laudi, Ovid. Forcillare, furcillare, vel furcilare fidem alicujus, Plaut. Vid. Diffamare.

Fame comprimere aliquem] Inferre famem civibus, Cic. Compescere fame, Sen. Perduci ad exitiabilem famem, Paterc. Abstinere aliquem, Sen. Cels.

Fame perire] Inedia consumi. Fame confici, enecari, Cic. Esurigo findit costas, Varr.

Fame confectus] Fame enectus, Cic. Corpus aridum esuritione, Catull.

Famelicus] Fame laborat, Col. Esuritor, Hor. Miserabile vulgus in pecudum cecidit cibos. Plurima humanis incognita mensis diripit, Lucan. Neque jejuniosiorem neque magis effartum fame vidi, Plaut.

Famelico omnia sapiunt] Fames praeter seipsam edulcat omnia. Fames suavissimus cibi condimentum. Esurienti omnis panis dulcis. Jejunus stomachus raro vulgaria temnit, Hor.

Fames] Esuriales feriae, Plaut. Rabies, Poet. Esurigo findens costas, Varr.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.