| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

275

Page history last edited by elliottgoodman 9 years, 1 month ago

PAG. 275 (GoogleBooks)


Incipit: Fallere alicuius desideria]

Scribae: [adde nomen]

Status: typed, formatted


 

Pag. 275

FA.

Fallere alicujus desideria] Corvum delusit hiantem.
Fallere velle] Advocare artes. Omnes adhibere machinas ad tenendum aliquem. Commoliri dolum, Cic. Astutiam instituere. Dolare dolum. Procudere, consuere dolos. Fabrefacere fallaciam, facere technas adversum aliquem, Fallaciam in aliquem intendere, Plaut. Suere aliquid alicujus capiti, Ter. Intendere dolum, Curt. Manticulari, Pacuv. Adire manum alicui, Vid. Decipere
Falli] Errare. Decepit exspectationem meam, Non respondit votis, Cic. Vid. Errare.
Ni fallor] Cic. Nisi longe fallor opinione. Nisi me mea fallit opinio. Nisi meam opinionem res fallit. Nisi me fallo. Nisi me omnia fallunt. Nisi quid me fallit, Cic. Nisi me animus fallit, Ter. Nisi fallor. Si quid veri mens augurat, Virg.
Falli et labi humanum est] Quandoque bonus dormitat Homerus. Humanum est errare; sed diabolicum in errore perseverare. Vid. Decipi.
Falsare] Adulterare jus, Cic. Supponere falsa testamenta. Corrumpere literas, chirographa, Vlp. Vitiare, fucare, interlinere, Cic. Nummos cudere plumbeos, Plaut.
Falsarius] Adulterator monetae, IC. Interversor. Conturbator rationum, Turneb. Testamentarius, Cic. Adulterator testamenti, Bud. Reus falsi in C.
False] Falso. Mendose, fallaciter, Cic. Fabulose, Plin. Procul vero, Col. Perperam insimulari, Plaut. Non ex fide.
Falsitas] Falsum, fidem non habet. A rei veritate distat. Vanitati veritas cedat, fallaciloquentia. Absonum fidei, Cic. Procul vero, Col. Procul a vero, Ovid. Remotum longe a vera ratione. Reclamat ratio vera, Lucr. Majora, vel minora vero, Tac. Abhorret vero, Liv. Non cohaerent, Ter. Falsimonium, Plaut. Cavillatio, Quint.
Falx] Falx messoria, Vlp. Denticulata, Col. Stramentaria, Cat. Falcula, Id. Vid. Secula.
Fama, i.e. claritas nominis] Famella, Fest. Gloria. Gloriola, Nomen, Cic. Titulus, Ovid. Adorea, Claud. Claritudo, 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.