PAG. 267 (GoogleBooks)
Incipit: Exsculpere... Exsecrari aliquem]
Scribae: [ElliottG]
Status: typed, formatted
Pag. 267
EX.
Exsculpere, vid. Cavare.
Exsecrari aliquem] Male precari alicui. Omnibus precibus detestari. Devincire exsecrationibus aliquem, Cic. Diram exsecrationem alicui componere, et ei furias invocare. Sacrare caput alicuius, Liv. Diris exsecrationibus incessere, Suet. Imprecari diras poenas alicui. Defigere diris deprecationibus, Plin. Devovere, Tibul. Iram Dei in caput alicuius detestari, Plin. Iun.
Exsecratio] Dirae, Cic. Preces, Caes. Iratae. praeces, Hor. Devotio, Apul. Anathema, Hieron. Vota exsecrantia alicuius nomen, Ovid.
Exsecrandus] Detestabilis et exsecrandus homo, Exsecratus. Devotus. Abominatus, Hor. Exsecratione devinctus, Cic. Exsecrabilis, Porphyr. Sacer homo, Plaut. Anathema, Bud. Vivite devoto foemina virque toro, Ovid.
Exsecutio] Confectio, Cic. Patratio pacis, Paterc. Peractio, Fest.
Exsecutor] Exactor operis, Liv. Patrator necis, Tac. Agens in rebus, Amm.
Exsequi] Perficere instituta, Cic. Patrare necem, Tacit. Perpetrare omnia, quae pertinent ad, Liv. Conata peragere, Iuv. Exserere manum, et quae meditata sunt, ad verum perducere, Profectus in opere tentare. Sen.
Exsequiae] Justa funebria, Liv. Justa funerum, exsequiarum, Cic. Justa exsequialia, Stat. Solenne funeris: officia suprema, Suprema abs.Tac. Funebria sacra. Mos parentalis, Ovid. Ferale, inferiale officium, Apul. Supremus mortalium honos, Val.Max. Sepultura. Funus. Humatio, Cic.
Exsequius celebrare] Parentare alicui. Justa facere. Justa solvere funeri. Memoriam nominis epulis celebrare, Cic. Suprema alicui solvere, Tac. Libitinam exercere, Val.M. Exsequi funus, Gell. Feralia officia peragere, Apul.
Exsequialis] Libitinensis porta, Lamp. Funebris concio, Cic. Funebris pompa, Quint. Sepulchralis fax. Parentalis mos, Ovid. Funerea fax, Mart. Feralis, Inferialis. Inferalis, Apul.
Exserere caput] Prominet vulgus ex tectis, Stat. Emergere
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.