| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

262

Page history last edited by LaurentiusH 9 years ago

PAG. 262 (GoogleBooks)


Incipit: Exorare aliquem]

Scribae: [LaurentiusH]

Status: Typed, formatted


 

Pag. 262

EX.

Exorare aliquem] Impetrare aliquid ab aliquo. Impetrare veniam precibus, Cic. Obtinere, Id. Exorare aliquid ab aliquo, Plaut. Exorator sum, Ter. Litare. Impetratum aliquid reddere; auferre ab aliquo, Plaut. Impetrassere, Id. Flectere aliquem prece, Sen. Valere rogando, Ovid. Cogere precibus aliquem, Hor. Precibus evincere aliquem, Sen.

Exorbitare] Decedere officio, ab officio, Liv. De officio, Cic. Flexiones, diverticula persequi, Cic. Extra chorum saltare. Extra callem ire, errare est. Extra curriculum ferri. Extra oleas ferri. Extra scopum jaculari. Extra viam currere. Extra orbitam ruere. Vid. Deviare.

Exordiri, vid. Incipere.

Exordium] Exorsum orationis, Cic. Introitus defensionis. Ingressio dicendi. Orsus, Cic. Orsa, exorsa, plu. Virg. Vestibulum artis, Quint. Prooemium. Praefatio, Cic. Vid. Initium.

Exordium rei parvae magnum] De pusillis magna prooemia.

Exoriri, vid. Oriri.

Exornare, vid. Ornare.

Exos]  Exossis, Apul. Exossatus, Lucr. Anguimanus, Id. De Elephan.

Exossare, vid. Exenterare.

Exosus, vid. Odiosus.

Expalpare, vid. Eblandiri.

Expandere, vid. Distendere.

Expavescere] Pavefieri, Ovid. Gell. Expavere ad aliquem tumultum, Plin. Percussit animum illico, Ter. Incessit eum timor, terror, Liv. Pertimescere. Extimescere. Territi et consternati animis hostes. Exterreri aspectu. Praeter modum exterreri. Submittere animum periculo, Cic. Comparescere, Mart. Consternari, Salust.

Expedire negotium] Conficere negotium. Confectum relinquere. Tantum recipies quantum obire possis, Cic. Facessere jussa, Virg. Transactum reddere aliquid, Plaut. Factum et curatum dare, Ter.

Expedire se ad occupationibus] Expedire se, abs. Relaxare

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.