| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

257

Page history last edited by elliottgoodman 9 years, 8 months ago

PAG. 257 (GoogleBooks)


Incipit: Excusare seipsum]

Scribae: [ElliottG]

Status: typed, formatted


 

Pag. 257

EX.

Excusare seipsum] Affere excusationem. Uti excusatione, Cic. Causari, Virg. Plaut. Extra omnem culpam se ponere. Crimen dissolvere, diluere, purgare. Ex culpa se eximere. Exsolvere se suspicionibus. Levare se infamia. Purgare se alicui; de aliqua re. Expedire se de peripetasmatis, Cic. Levare facinus. Liberare se culpa, Liv. Lavare peccatum, Ter. Expurgare se, Plaut.

Excusare se, id est, causam dicere] Excusari morbi causa. Afferre excusationem oculorum. Uti excusatione valetudinis etc. Defendere vitia excusatione adolescentiae. Excusatio necessitatis, aetatis etc. aliquem satis defendit: a labore vindicat, Cic. Causam dicere, fingere, Ter. Excusare mare et flatus, Quint. Vires, Ovid. Causari ignorantiam, etc. Ulp. Praetendere ignorantiam, Quint. Verba culpae, Ovid. Praetextere culpam nomine conjugii, etc. Virg. Obtentui est mihi aliquis, vel aliquid, Sal. Paupertatis obtentu se excusare, Paul. IC.

Excusatio] Causa. Diverticulum quaerere peccatis, Cic. Causatio aegri corporis, Gell. Transcriptio. Color, Quint.

Excusatio justa] Causa sontica, Tac. Impedimentum legale, Ict.

Excusatio ficta] Excusatio calva. Causa non causa. Praetextus. Fucus, Cic.

Excusatus] Excusabilis, Ovid. Excusatissimus est. Excusate fieri videtur, Quint. Excusatius facies, Plin. Iun. Excusationem habens, Bud. (?)

Exdorsuare, vid. Exenterare.

Exedere, vid. Depasci.

Exemplar] Archetypus. Proplasma, Plin. Species, Cic. Vid. Idea.

Exemplaris vir] Gnomon et regula. Exemplum continentiae, Ter. Exempli rari; Singularis, Quint. Exemplar vitae morumque, Hor.

Exemplum] Me sibi habeat documentum. Specimen virtutis, Cic. Parsimoniae disciplina aliis eram, Plaut. Exemplare, Lucr. Paradigma, Donat.

Exemplum statuere] Documentum in posterum statuere, ne 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.