246



PAG. 246 (GoogleBooks)


Incipit: Ergastulum]

Scribae: [ElliottGoodman], [filologanoga]

Status: Proofed


 

Pag. 246

ER.

Ergastulum] Fustitudinae. Ferricrepinae insulae. Pistrinum, Plaut.

Ergo] Proinde. Proin. Igitur, Ter. Quamobrem. Quapropter. Quocirca. Quas ob res. Itaque, Cic. Ergo igitur, Apul.

Erigere] Sublevare ad pedes stratum. Ovid. Arrigere comas, Virg. Levare in sublime, Plin. Subrigere, vel Surrigere, Liv. Suberigere, Sili.

Eripere aliquid] Extorquere arma e manibus. Exprimere pecuniam, Cic. Exsculpere praedam leoni, Plaut. Mordicus evellere aliquid, Hor. Vid. Extorquere.

Erogare, vid. Impendere. Expendere.

Erogatio, vid. Dispensatio. Quaestura,

Errabundus] Erraticus. Erroneus, Col. Homo de via, Catul. Vid Vagus.

Errare] Decipi, duci errore. Labi per errorem. In errore esse. In errorem induci, rapi. Objectus est mihi error, Cic. Deerravi sententia, Col. Errore labi, Quint. Errore teneri. Falli opinione. Rapi, inferri in fraudem. Hallucinari. Delirare in aliqua re, Cic. Frustrari se, Hor.

Errare valde] Errare toto coelo. Errare tota regione. Longe avius a vera ratione vagaris. Procul avius erras.

Errare errorem alicujus] Laborat morbo Manichaei, etc.

Errare humanum est] Cuique mortalium suus attributus est error.

Errantium diligentia] Bene currunt, sed extra viam.

Erro, vid. Vagabundus.

Error] Erratum. Erratio. Mendum. Menda, Cic. Vitium, Plin. Hallucinatio, Non. Senticetum errorum.

Errorem agnosco] Non putaram, Cic.

Erubescere] Erubescere malis, Ovid. Ruborem mihi aliquid evocat, Sen. Vehementer erubesco, rubeo, Cic. Haerere humo. Vid. Pudefieri. Pudet me.

Erubescendus, vid. Pudendus.

Eruca, vid. Volvox.

Eructare, vid. Ructare.

Erudire aliquem] Exercere, Excolere, Informare ad humanitatem.