| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

239

Page history last edited by elliottgoodman 9 years, 5 months ago

PAG. 239 (GoogleBooks)


Incipit: Eloquentia]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status: Formatted


 

Pag. 239

EL. EM.

Eloquentia] Rhetoris ars. Copiose loquens sapientia. Eloquendi vis. Copia dicendi. Facultas dicendi singularis. Summa vis dicendi. Vis oratoria. Ratio dicendi, Cic. Facundia, Tac. Scientia orandi. Ars oratoria, Quint. Vid. Loquentia.

Eloquentia magnam vim habet] Cito persuadebis, si bene dicas.

Eloquentiae studere] Imbuere linguam lepore eloquentiae.

Eloquentia singularis] Attica eloquentia. Eloquium liquidum, melleum, Auson.

Eloquentia vana, vid. Loquentia.

Eloqui] Efferre aliquid non indecenter. Depromere verba, Quint. Promere voces, Cic. Expromere quid sentiam, Liv. Enunciare. Proloqui. Effari, Cic.

Elucere, in lucem et conspectum venire] Elucet lumen ingenii. Enitet acumen alicujus. Pellucet honestum ex virtutibus. Vultus mores indicat, Cic. Eminet foras animus, Id. Proditur furor, Vitr. Sen. Prorumpit cupiditas, Cic.

Eluctari difficultates] Eluctari per multa impedimenta. Ereptare ex pecunia, Sen. Erepere ruinis domus, Id. Emergere de paludibus, Liv. Emergere se ex malis, Corn. Nep. Replicare tricam, Plaut. E scopulis emergere. Enavigare. Vid. Extricare aliquid.

Eludere aliquem] Te vero quemadmodum elusurus sit, videre jam videor. Fingere causas, Ter. Nectere causas, Virg. Incertis responsis aliquem implicare, Liv. Vid. Evitare.

Elugere, vid. Lugubris.

Elutriare vinum] Transfundere vinum in alia vasa, Cato. Defundere in vasa oleum. Deliquare vinum in alia vasa, Col. Diffundere vinum. Decapulare oleum, Plin. Detrullare, Apit. Trajicere in alia vasa, Varr. Deplere, Cat. Iun.

Eluvio] Eluvies; Alluvio. Proluvies, Cic. Exundatio, Plin. Proluvium, Ter. Interluvies fluminis, Amm. Restagnatio, Plin.

Em, vid. En.

Emaceratus] Peresus languoribus, Catul. Quem amor 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.