| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Get control of your email attachments. Connect all your Gmail accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize your file attachments. You can also connect Dokkio to Drive, Dropbox, and Slack. Sign up for free.

View
 

220

Page history last edited by tmccarthy 9 years, 2 months ago

PAG. 220 (GoogleBooks)


Incipit: Distinguere]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 220

DI.

Distinguere] Discernere alba et atra, Cic. Vid. Dignoscere.

Distractus animo] Distractissimus negotiorum onere, Paterc. In plura studia distrahi industriam. Distentus opera et animo. Alias res agit, Cic. Diversae animum trahunt curae, Ter. Dividit huc illuc animum, Virg. Nos alio mentes, alio divisimus aures, Catul.

Distractus sensus impeditur] Duos insequens lepores, neutrum capit. Nusquam est, qui ubique est. Pluribus intentus minor est ad singula sensus.

Distribuere] Dispartiri. Dilargiri, Cic. Dividere argentum in vivos, Plaut. Dispensare officia, Sen.

Distribuendum prudenter] Manu serendum, non thylaco.

Ditare aliquem] Augere aliquem divitiis. Locupletare. Collocupletare, Cic. Opulentare, Col. Luculentos reddit lucrum, Plaut. Multos annos est possideo.

Ditescere] Rem, opus augere. Amplificare rem familiarem. Pervenire ad nummos, opulentiam. Confirmare potestatem opibus et copiis. Fundare opes. Consequi opum potentiam, Cic. Convalescunt opes alicujus, Liv. Crescere in multas opes, Id. Facere rem, Ter. Emergere ad summas opes, Lucr.

Diu] Perdiu. Longo spatio. Multum. Plurimum aetatis, Cic. Diutine. Aetatem velim servire. Seculum est, Plaut. Mille annorum. Perpetuo vivunt. A seculo ad seculum. Non longum laetabere, Virg. Annus est dum comuntur, Ter. Longinquum, Longum nimis loquor. Per longinquum est, Plaut. Longum est explicare, Cic. Perlonge est, Ter.

Divaricare] Dilaxare crura, Porphyr. Cossigerare. Dispendere, Accius.

Divendere] Distrahere, Suet. Hastae subjicere, Cic. Vid. Vendere.

Diversorium, Vid. Hospitium.

Diversus] Longissime diversi sunt. Alius longe. Aliud melle, Col. Res dissociabiles miscere, Tac. Alienigenae res, Lucr. Vid. Differens.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.