| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

View
 

217

Page history last edited by Gregory Guderian 15 years, 8 months ago

PAG. 217 (GoogleBooks)


Incipit: Dispensator]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 217

DI.

Dispensator] Promus, Plaut. Actor summarum, Suet. Vid. Quaestor.

Dispergere, vid. Disjicere.

Disperse, vid. Sparsim.

Dispescere] Interpungere, Cic. Interstinguere, Stat. Distinguere caput acu, Claud. Discludere, Caes. Intervenit aliquid, ex Col.

Dispicere aliquid] Prospicere longe animo aliquid. Prospicere mente et cogitatione aliquid. Prospicere multo ante. Providere quid futurum sit. Spectari in judice debet fortuna et dignitas, Cic.

Displicere] Injucundum esse alicui, Odiosum. Memet mei poenitet, Cic. Gravis sum mihi, Vall. Laborare fastidio sui, Sen.

Displicet palato] Non est mei stomachi, Cic. Non juvat. Non facit ad stomachum. Nec coelum nec aquae faciunt, nec terra, nec aurae, Ovid.

Disponere] Digerere aliquid in partes. Distribuere. Dispensare, Cic.

Disputabilis] Omnia, quae tractantur ab oratoribus, dubia sunt et incerta. Habet dubium res. Habet dubitationem foedus. Venit, vocatur in dubium aliquid, in controversiam. Versatur in controversia. Controversa res. Jus controversum. Revocatur in dubium. Habet aliquid quaestionis. Habet res deliberationem, Cic. Est in quaestione, in dubio, Plin. Controversiosa res, Liv.

Disputare] Disserere cum aliquo. Decertare per disceptationem. Contendere verbis, non pugnis. Certare cum aliquo dicacitate, Cic.

Disputatio] Disceptatio. Altercatio. Pugna doctissimorum virorum. Contentio dicendi. Conflictus et concursus rationibus ac firmamentis. Decertatio, Cic.

Disquirere] Exquirere aliquid ab aliquo, Inquirere; et de aliquo; in aliquem, Cic. Habeo quaestionem alicujus rei, de aliqua re. Sciscitari sententiam alicujus, Id. Aliquid ex aliquo, de aliquo exquirere. Investigare aliquid, de aliquo diligenter. Expiscari aliquid ab aliquo. Explorare futura. 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.