| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

216

Page history last edited by tmccarthy 9 years, 5 months ago

 


PAG. 216 (GoogleBooks)


Incipit: Discutere]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 216

DI.

Discutere] Diverberare aliquid ictu, Lucr. Elidere caput. Excutere cerebrum alicui. Dispertiri cerebrum alicui, Plaut. Aperire caput fuste, Iuv. Dispercutere, Lambin. Displodere capita ossibus perfractis, Amm. Displanare caput rastro, Varr.

Disertus] Copiosus ad dicendum. Cujus quasi torrens fertur oratio. Omnibus naturae et doctrinae praesidiis ad dicendum paratus. A natura solutus ad dicendum. Celeriter verba volvens. Volubilis orator. Non est illi oratio. Vir omnium eloquentissimus. Pereloquens, Cic. Disertissimus, Mart. Facundus. Perfacundus, Iustin. Orandi validus, Tacit.

Disjicere] Disjectat mare carinas. Dispergere corpus passim per agros. Disturbare domum, Cic. Dissipare cumulos, Pallad. Dispulverare montes, Naev.

Disjunctio, vid. Separatio.

Disjungere aliquid ab aliquo] Distrahere. Divellere. Distinguere. Disjugare. Sejugare, Cic. Dejungere. Abjungere, Plaut. Dijungere, Var. Disparare, Gell. Vid. Separare.

Dispar, in aliquo alicui] Inaequalis varietas. Inaequatum onus, Tibul. Impar intervallum. Nihil ad Persicum, Cic. Injustus fascis, Virg. Majus ferens onus, Sen. Nihil ad nostram hanc, Ter. Ad sapientiam hujus ille nimius nugator fuit, disparat, Plaut. Incomparabilis, Plin. Comparatio Bithi cum Bacchio.

Disparere] Evanescunt hirundines, Plin. nubes, Ovid. Ex oculis tenuem ceu fumus in auram evanuit, Virg. Vanescere in auras, Ovid. Rapi ex oculis, Liv. Oblituit cometes, Sen.

Dispellere aliquid] Dissipare hostes, Caes. Digerere humorem, Cels. Discutere fuliginem, advocationem. Fugare inermes homines, somnum, Cic. Resolvere nebulas, tenebras, Ovid. Dispersa per agros agmina, Plin. Dispalantur milites, Gell.

Dispensare] Arbitrio ejus omnia tractantur, Cic. Non ex fide versare pecuniam, Suet.

Dispensatio] Oeconomia, Sipont. Digestus opum, Stat. Erogatio pecuniae, Cic.

 

Comments (4)

Gregory Guderian said

at 10:00 pm on Jan 27, 2009

Dispar, in aliquo alicui] Comparatio Bithi (= Bythi) cum Bacchio (? an Baechio?).

Laura Gibbs said

at 10:20 pm on Jan 28, 2009

Nomina inveniuntur in Horatii sermone (I.9): Rupili et Persi par pugnat, uti non
conpositum melius cum Bitho Bacchius. :-)

Gregory Guderian said

at 11:20 pm on Jan 28, 2009

Macte, Laura! emendatius I.7.

Gregory Guderian said

at 10:27 pm on Feb 12, 2009

Immo vero macta! :-)

You don't have permission to comment on this page.