| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

215

Page history last edited by tmccarthy 8 years, 10 months ago

PAG. 215 (GoogleBooks)


Incipit: Discingere aliquem]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 215

DI.

Discingere aliquem] Ego non discingor, Cic. Recingor, Plin. Ire solutis zonis, Ovid. Solvere zonam ligatam, Catull.

Disciplina] Animadversio in sceleratos. Castigatio. Poena. Supplicium. Fraudi esse, Cic. Punitio, Gell. Noxa, Liv. Multatio bonorum, Cic. Vexat censura columbas, Iuv. Censio bubula. Malum. Iniqua haec patior cum pretio tuo, Plaut. Luela sceleris, Lucr. Vindicta legis, Ovid.

Disciplina est salubris] Castigans unum, emendat centum.

Disciplinam deserere] Pullus de nido avolat. Ferulae manum subducere, Id.

Disciplina exolescit, vid. Mollescere.

Disciplina labens] Lapsi ad mollitiem mores. Mollis disciplina, Cic. Nusquam est disciplina ignavior, Plaut. Dissolutio, Spart. Vid. Licentia.

Discipulus inchoat a vitio] Nihil sine peccato discitur. Errando non errare discimus.

Discordare] Disconvenit inter me et te, Hor. Discrepare, dissidere ab aliquo, Cic. Dissonare, Col. Facilius inter horologia convenit. Tanta mihi tecum concordia, quanta agnis cum lupo, Hor.

Discordia] Dissensio. Dissidium. Discrepantia, Cic. Dissidentia. Dissensus, Plin.

Discordia sibi suisque nocet] Navem, qua vehuntur, perforant.

Discors] Male concors, Lucan. Dissonus, Liv. Dissentaneus, Cic. Insociabilis, Tac.

Discrimen] Variatio, Liv. Variantia, Arnob. Vid. Differentia.

Discrimen rerum vilium et pretiosarum nosse] Novit quid distent aera lupinis, Hor.

Discrimina sunt rerum] Alia res sceptrum, alia plectrum.

Discrepare, vid. Discordare.

Discurrere] Cursare huc atque illuc, ultro ac citro. Volitare per forum. Pervagari, Cic. Vagari tota urbe, Virg. Discursare, Quint. Percursare, Liv. Intercursare. Ultro citroque pervolare, Plin. Cursitare sursum deorsum. Cursatur sursum prorsum, Ter. Volitare tota acie, Tac.

O 4

Discu-

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.