| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

214

Page history last edited by tmccarthy 13 years, 2 months ago

PAG. 214 (GoogleBooks)


Incipit: Dirimere rixas]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 214

DI.

Dirimere rixas] Sedare lites. Componere, Liv. vid. Componere litig.

Diripere aliquid] Membra direpta, Ovid. Disturbare vitae societatem. Discindere amicitias. Dirumpere societatem, Cic.

Diruere aliquid] Disturbare tecta. Edere ruinas, Cic. Dare ruinas, Virg. Vid. Destruere aliquid.

Dirus, vid. Crudelis, Atrox.

Discedere, vid. Abire.

Disceptare cum aliquo] Dimicare cum aliquo de fortunis. Decertare cum aliquo de aliqua re; manu, vi, armis. Decernere pro suo sodali. Controversia est mihi cum aliquo de aliqua re. Controversias habere inter se de. Litem habere cum aliquo. Litigare cum aliquo. Contendere cum aliquo de aliqua re. Contendere jure. Vitam ferro, non auro cernamus. Habere cum aliquo contentionem de. Confligere ratione cum alicujus ratione. Causae inter se confligunt. Conflictari judicio, Cic. Certare multum, Liv.

Disceptator, vid. Arbiter.

Discere] Dare studium alicui rei. Erudiri in scholis, Quint. Dare operam Praeceptori, Suet. Studere literas, literis, artibus. Imbuere se studiis literarum. Subdoceri alicujus labore. Accipere ab aliquo disciplinam. Adhaerescere ad aliquam disciplinam, Cic. Perdiscere literas, Plin. Adjungere animum ad aliquod studium, Ter. Uti aliquo magistro, Cic. Vid. Studere.

Discere a doctiori] A bove majori discit arare minor.

Discendum semper] Aetas nulla ad discendum sera. Nulla est sera ad bonos mores via.

Discenda utilia solum] Dementia est discere supervacanea in tanta temporis inopia.

Disce, qui nescis] Auscultare disce, qui nescis loqui.

Discerpere, vid. Dilacerare.

Discessus, vid. Abitio.

Discinctus] Recinctus, Virg. Tunicis demissis ambulat, Hor. Tu, qui zonam non habes, Plaut. Solutis tunicis semper in urbe incessit, Sen. Effluit effuso cui toga lapsa sinu, Tibull.

Discin-

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.