| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

210

Page history last edited by tmccarthy 12 years, 10 months ago

PAG. 210 (GoogleBooks)


Incipit: Dignari aliquem aliqua re]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 210

DI.

Dignari aliquem aliqua re] Te unum ex omnibus voluit Venus magnificare, Plaut. Mactare aliquem honore, Cic.

Dignoscere] Internoscere. Dignum et indignum secernere. Judicare oculorum sensu aliquid. Judicare quid intersit. Discernere alba et atra. Distinguere civem et hostem, Cic.

Dignus] Dignissimum donum. Idoneus auctor. Idonei atque integri homines. Ad omnia summa natus. Honoribus amplissimis perfunctus. Summa est in eo dignitas. Summae est dignitatis. Magna dignitate praeditus, Cic. Condignum donum. In eam rem si quid habebo, Plaut. Luculentus Auctor.

Dignus honore] Dignus obelisco. Statua dignus. Meritus es cui laurea imponatur. Promeritus es ut tibi decernatur triumphus, Er.

Dignus longa vita (longâ vitâ)] Dignus qui quam diutissime vivat. Dignus ut quam diutissime vivat. Longissima vita dignus. Dignus quam diutissime vivere, Er.

Digna dignis] Invenit gladius se dignam vaginam. Dignum patella operculum. Similes habent labra lactucas. Mala malis conveniunt. Stramenta asino, non aurum, Adag.

Dignis indigni quandoque praeferuntur] Corvi lusciniis honoratiores.

Digredi a proposito, vid. Evagari.

Dijudicare] Disceptare controversias aliorum. Distrahere controversias. Decidere de negotio, dirimere controversiam, Cic. Cernere, Pacuv. Disceptare inter aliquos, Liv. Secare litem. Secare res, Hor.

Dilacerare] Discerpere. Diripere, Lucan. Dilaniare, Cic. Diversum actis cruribus distrahere, Sen. Dilancinare, Ammian. Differre in diversa quadrigis, Virg.

Dilapidare, vid. Dissipare.

Dilatare, in amplius spatium diducere] Propagare fines, laudem, religionem. Amplificare gloriam, dignitatem, Rempubl. Collatare, Cic. Prolatare agros. Proferre imperium, Tacit. Ampliare plagam scalpello, Cels.

Dilata-

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.