PAG. 204 (GoogleBooks)
Incipit: Deus fortunet]
Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]
Status:
Pag. 204
DE.
Deus fortunet] Adsint Dii beati. Dii fortunent tuum patrimonium. Bene haec verruncent populo. Bene venire velim quod, Cic. Quae res bene vertat mihi et vobis. Bene sit, Plaut. Ter. Macte virtute ac pietate in patrem patriamque esto, perge, et nomen invictum Diis juvantibus praesta, Liv.
Deo favente] Si Deus annuerit, Plin. Iun. Deo prosperante. Spondente Deo prospera. Deo vobisque fautoribus, Amm. Sperat quidem animus, quo eveniat, Diis in manu est, Plaut. Modo Jupiter adsit, Si qua viam dederit fortuna. Si qua fata sinant, Virg. Diis bene volentibus. Si Diis placet. Si Dii volunt, Plaut. Nos dicemus: Deo volente. Si Deus volet.
Cum Deo] In Deo virtutem faciemus, Psal. 60. Cum Musis.
Deo adhaereamus semper] Animam potius deseramus, quam Deum.
Deo id committamus] Viderit Deus.
Deo non resistendum] Cum Diis non pugnandum. Fato non repugnandum.
Cum Deo superamus omnia] Obex nullus officit Deo praeeunte.
Dei voluntas immutabilis] Fatum inevitabile. Fatum rotat omnia.
Dei dona semper bona] Coelitus sublimia dantur, Sigismundi III. Regis Polon. Symbolum.
Deum colere] Venerari, Advenerari Deum, Varr.
Deum esse credere] Constringi sensu numinis. Piare pietatem, Plaut.
Vt Deum se gerere] Jovi paria intonat.
Dextera] Dextra. Dextella, Cic. Dextrabus manibus, Liv.
A Dextra parte] Dextra illum assedit, Salust. Dexter assedit, Cic. Quo dexter abis? Virg. A dextra, Cic. Ad dextram, Ter. Sepulchrum in via Appia dextrum euntibus, Spart.
Dextram versus] Dextrorsum, Cic. Dextrorsus, Liv. Ad dextram, Plut. Plin. Dextroversum, Plaut.
Dextra
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.