| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

200

Page history last edited by tmccarthy 9 years, 6 months ago

PAG. 200 (GoogleBooks)


Incipit: spe... Desperandum non est]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 200

DE.

spe, de spe, Ter. Deficit me spes. Depelli de spe. Deturbari spe, et ex spe, Cic. Labi spe. Pervenire ad desperationem. Deserere sese, Caes. Diffidere rebus suis. Praedamnata spe dimicandi. Cadere animis. Succumbere animo [animô]. Abjicere se et prosternere, Liv. Demittere mentes, Virg. Despondere animum, Plaut.

Desperandum non est] Adhuc coelum volvitur. Adhuc aliquis Deus nos respicit. Aegroto dum anima est, spes est. Dum spiro, spero. Nihilne a Deo speremus opis? Nullum ne auxilium coelitus exspectandum est? Haeccine Deum aut nescire, aut negligere? Nullane Deo nostri cura? Quid si hoc Deus avertat, aut in melius convertat? Eventum a Deo exspectemus. Fata viam invenient. Desperatio contumelia est in bonitatem Dei. Nondum omnium dierum sol occidit.

Desperabundus] In statum inemendabilem adductus, Sen. Ad ultima salutis detrusus. Desperatissimus latro extremae poenae certus, Apul.

Desperabundus quidvis tentat] Desperatio facit Monachum. Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo, Virg.

Desperanter] Perdite se gerere, Cic. Gladiatorio animo ad me affectat viam, Ter. Aperto ore in mare desilire, Sen.

Desperatio] Projecta audacia, Cic.

Desperatus] Exspes, Hor. Depositus, Virg. Stat. Conclamatum est, Ter. Res conclamata et perdita, Amm. Actum et conclamatum est, Id. Res illi ad restim rediit.

Despicere, vid. Contemnere.

Despicere, (2) deorsum spectare] Aspicere ex alto, Sen. Ad terram aspice, et despice. Demittere oculos, Plaut. Despectare regionem oppido, (id est, ex oppido) Liv. Prospicere ex specula. Identidem ex altissima rupe speculabundus, Cic.

Despondere sponsam] Pacisci filiam alicui, Cic. Pacisci nuptias filiae cum aliquo, Iustin. Spondere alicui aliquam uxorem, Plaut. Destinare alicui filiam, Plin. Iun. Dicta est inter nos nuptiarum dies, Afran.

Desponsata] Pacta conjux, Ovid. Pacto jugali destinata,

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.