| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

196

Page history last edited by tmccarthy 8 years, 11 months ago

PAG. 196 (GoogleBooks)


Incipit: didicit... Depulsor]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 196

DE.

dedidicit. Depudere didicit, Sen. Omnem partem pudoris contrivit, Petr. Vict. Praemortui pudoris homo, Liv. Vereri perdidit, Plaut.

Depulsor] Propulsator, Val. M. Prohibitor avium et furum, Macrob.

Deradere aliquid] Circumradere. Desquamare corpus arboris. Circumscarificare. Circumscalpere aliquid, Plin. Abradere dolabra quae arida et vetera sunt. Abradere vitem, arborem. Stringere arborem, Col. Descobinare, Varr. Radere tigna, Lucr. Circumfricare dolii labia. Scarificare radicem, Cat. Circumdolare, Plin. Muscus ferro distringendus, Col.

Derelinquere, vid. Deserere.

Derepente, vid. Subito.

Deridere aliquem] Ridere aliquem. Irridere. Ridiculum in aliquem jacere. Per ridiculum de absentibus dicere, Cic. Jactitare ridicula, Liv. Insultare aliquem, Salust. Vid. Ludificare aliquem.

Derisor] Irrisor. Catagelasinus. Nolo e gelasino mihi te Catagelasinum, Plaut. Vid. Cavillator.

Derivare aquam] Ducere, deducere aquam, Cic. Corrivare aquam, Plin. Ducere fossam, Id. Delibrare aquam, Fest.

Derogare alicujus famae. Vid. Famae derogare.

Derogator] Detractor laudum suarum, Liv.

Descendere] Descensionem facere. Degredi ad pedes, Liv. Demeare suis pedibus ad tartarum, Apul.

Descendere in se] Remetior dicta et facta mea, Sen. Perspicere se penitus, totumque tentare. Inquirere in se, et se observare. Introspicito in mentem tuam ipse, eamque omni cogitatione pertractans, percontare ipse te, Cic. Considerare secum in animo vitam suam, Ter. Recognosco vitam meam. Quotidie cum vita paria faciamus. Respicere vitam suam. Excutere se. Inquirere in se. Se colit animus. Ad computationem aetatem tuam revoca, Sen.

Desciscere] Deficere ab aliquo ad aliquem. Deficere aliquem, Cic. Defectionem inire. Rebellare alicui, Liv. Abjicere et relinquere obedientiam, Cic. Deserere virtutis viam, Hor.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.