| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Social distancing? Try a better way to work remotely on your online files. Dokkio, a new product from PBworks, can help your team find, organize, and collaborate on your Drive, Gmail, Dropbox, Box, and Slack files. Sign up for free.

View
 

170

Page history last edited by Mark Hazard 11 years, 3 months ago

 

 


PAG. 170 (GoogleBooks)


Incipit: Non curare]

Scribae: Mark Hazard

Status: typed, formatted


 

Pag. 170

CU.

 

Non curare] Nihil morari.  Nulla me hujus cupiditas tenet.  Facile id transeo.  Non laboro de hac re.  Per me ista pedibus trahantur.  Modice me id tangit.  Ne digitum quidem porrigendum in eam utilitatem dicebant, Cic.  Manum non verterim, quid de me sentiat, Apul.  Haud in magno pono discrimine, Liv.  Nihil pensi habere, Quint.  Mea causa quaeras vel in medio mari.  Alias res agere, Ter.  Dum pereas, nihil interdico, dicant vivere, Plaut.  Illud mea nihilo pluris refert, quam si ad sepulchrum mortuo dicas jocum, Id.  Ranarum palustrium major est mihi cura, quam rerum istarum.  Nihil moveri, Prop.  Nullarum rerum candidatus est, Sen.

Curat quisque sua] Sagittario pharetra curae est.

Curabo res meas ipsemet] Mihi curae erit hoc negotium.  Mihi ipse balneum ministrabo.

Curas interdum remittere] Miscere gaudia curis.

Cura alia post aliam] Fluctus fluctum excipit.

Curatio] Procuratio aedium saerarum alicui commissa.  Provisio posteri temporis, Cic.  Procuratio hortorum Veneris est, Var.

Curia] Praetorium.  Sedes ac templum publici consilii.  Senatus, Cic.  Senaculum, Val. Max.

Curio] Magister curiae, Plaut.  Hetaeriarcha, Bud.  Caput contubernii, Alc. ex Cic.  Magister contubernii, Crom.  Praefectus sodalitio.  Tribunus et tribuum magister, Henr. Steph.

Curiositas] Appetitus rerum novarum, Amm.  Panurgia, Quint.  Curiosum est ea scire velle, quae ad nos non pertinent, pro curiositas est, Cic.

Curiosus] Curiosulus, Apul.  Percuriosus, Cic.  Musca est pater meus, Plaut.  Philotheoros, Cupidus spectaculorum, Cic.

Curiosus circa aliena] Agros alienos irrigas tuis sitientibus.  Jupiter quomodo duxerit Junonem novit.  Peregrinum negotium ad suas molestias trahere.  Alieno choropedem inferre.  Alienum fundum arare.  Alias prospiciens, non sibi.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.