| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

158

Page history last edited by Gregory Guderian 10 years, 11 months ago

PAG. 158 (GoogleBooks)


Incipit: Pudori... Contundere]

Scribae: Mark Hazard

Status: typed, formatted


 

Pag. 158

CO.

 

Ignominiosus.  Pudori est alicui, Liv.  Dedecore plenus, Plaut.

Contundere] Conterere pistillo.  Conquassare, Col.  Confringere, Plaut.  Concutere, Ovid.

Conturbare] De statu mentis deturbare.  Deturbare de mente, Cic. Vid. Turbare.  Perturbare.

Conturbatio] Perturbatio, Motus animi nimius.  Turbida mens, Cic.  Aestus.  Turbidi animorum excitatique motus, Id.  Aestus mentis, Lucr.  Confusio, Val. Max.

Convalescere] Levari morbo.  Recreari e morbo.  Confirmata e morbo valetudo.  Emergere ex incommoda valetudine.  Evadere. Melius mihi est, fit, Cic.  Incipit refici aeger, Plin.  Recolligit se, vires, Id.  Assurgit e morbo, it in melius valetudo, Tac.  Revalescere, Ovid.  Relevatur aeger, Id.  Recipere vires.  Consanescere, Cels.  Meliuscule esse coepit, Id.  Resumere vires, Ovid.  Redintegrare vires, Caes.

Convenientia, Vid. Congruentia.

Convenire alicubi] Confluere.  Concurrere.  Conventus agere, facere, celebrare, Cic.  Vid. Congregari.

Convenire cum] Sine controversia esse.  Concordare, Cic.  Vid. Congruere.

Convenire super aliqua re] Pax in eas conditiones convenit, Liv.  Convenit, mihi cum illo de hac re.  Concordant utriusque judicia de, Cic.  Res est composita, Ter.

Conventio] Stipulatio, Cic.  Condictum, Fest.  Constitutum, Cic.  Auctoramentum.  Formula, Sen.

Conversio] Receptus a malis consiliis, Liv.  Mutatio, morum, Sen.  Melior mens, Cic.

Convertere errantem] Revocare lapsum.  Perducere ad frugem, Quint.  Haereticum Ecclesiae restituere.

Convertere in aliquid] Vertere homines in lupos, Plin.  Vertere seria ludo, Hor.  Anhelitus terrae induunt se in nubem.  Redacta vina in speciem mellis, Cic.  Redigere in sordidissimam turbam nobiles, Sen.

Converti in aliquid] Vertere se in faciem alterius, Plaut.  Ossa traxerunt figuram lapidis, Ovid.  Abiit oppidum in villas, Plin.  Recidere ex, in, Cic.

Converti] Conversus ad poenitentiam, Suet.  In melius consilia referre, Virg.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.