155



PAG. 155 (GoogleBooks)


Incipit: Contingunt non omnibus omnia]

Scribae: Mark Hazard

Status: typed, formatted


 

Pag. 155

CO.

 

Contingunt non omnibus omnia] Corinthum adire non cuivis contingit.

Continuare] Perpetuare, Plaut.  Usque et usque agere, Mart.  Nec absistit facere donec, Col.  Cursu continenti sequi fugientem, Liv.  Perstare incoepto.  Persequi incoepta, Liv.  Pertexere orsa.  Pergere, Cic.  Urgere iter, Ovid.  Lineae insistere.  Lineas producere.

Continuator] Alius postalium interiere, Amm.  Gaudium gaudiis suppeditat.  Alius super alium, Plaut.  Continuantur dapes, Hon.

Continuanda sunt coepta] Non uno ictu cadit arbor.  Nulla res consummata est, cum incipit, Sen.  Nihil omnium est, quod possit in suis primordiis perfici, Apul.

Continuo] Continuato protelo, Lucr.  Assiduo.  Assiduissime, Cic.  Tractim, Virg.  Continenter, Caes.  Irrequieto cursu, Amm.  Indesinenter, Var.  Nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, Lucr.

Continuus] Continens oratio.  Perpetua historia, Cic.  Ictus contigui, Gell.  Inabruptus, Stat.  Irruptus, Hor.

Contorquere] Torquere aliquid in varias partes, Plin.  Torquere huc et illuc ora.  Convibrare linguam.  Circumrotare machinam, Amm.

Contorsio] Vertigo tenebrarum, Arnob.  Implicatio nervorum, Cic.  Complexio.  Implicabilis series, Quint.  Volumina vinculorum, Virg.

Contortus] Tortuosus visus.  Contortulus.  Involutus, Cic.  Perplexus, Quint.  Intortus caudex, Plin.  Retortus, Col.  Contortuplicata volumina, Plaut.

Contra] Contrarie, E, ex contrario.  Ex parte contraria, Cic.  E diverso.  E contrario.  Ex adverso, Plin.  Viceversa, Vlp.  Adverse, Gell.  Controversum, Solin.

Contractio] Contractione brevius.  Praecisio orationis, Cic.  Breviarium culturae, Epitome, Hor. Cic.  Vid. Compendium.

Contradicere] Contra aliquem dicere, disputare.  Contra pugnare.  Resistere et repugnare contra.  In contrariam partem afferre.  Ex contrario aliquid contendere.  Refragari alicui.  Adversari alicui in disputando.  Oppositum aliquid