| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

125

Page history last edited by Gregory Guderian 11 years, 7 months ago

PAG. 125 (GoogleBooks)


Incipit: Coepta deserere]

Scribae: Mark Hazard

Status: typed, formatted


 

Pag. 125

CO.

 

Coepta deserere] Infecta sacra relinquere.  Incepta fila relinquere, Ovid.

Coepta alterius perficere] Hic telam texuit, alter deduxit.

Coercere] Comprimere impetum.  Reprimere furorem.  Inhibere aliquem.  Frenare.  Injicere frenos.  Refrenare licentiam.  Moderari irae, Cic.  Frangere furorem, Id.  Compescere, Ovid.  Vid. Cohibere.

Coercitio] Cohibitio, Cic.  Refrenatio, Sen.  Coerctio alicujus, Cels.

Coetus] Corona.  Congregatio.  Concilium.  Consessus.  Frequentia virorum.  Panegyris, Celebritas.  Concio, Circulus hominum.  Chorus juventutis, Cic.  Corpus, Liv.

Cogere] Adigere.  Subigere aliquem, Plaut.  Compellare ad.  Jungere necessitatem, Plin. Iun.  Afferre necessitatem, Vim.  Vi cogere, Cic.  Capillis trahere, Plaut.

Cogitabundus] Defixus in cogitatione, Altius aliquid cogitans, Cic.  Cogitationibus magnis attonitus, Amm.

Cogitare] Cogitare saxa et montes.  Versare mente.  Cogitatione complecti.  Conquirere.  Insidet mihi cogitatio.  Injecta est mihi cogitatio de.  Suscipere cogitationem, quiddam, etc.  Obversatur animo species.  Animus est in hortis, in patinis, Commentari aliquid secum.  Meditor mecum ipse.  Mente contrectare, complecti.  Ratione animoque lustrare, Cic.  Cogito in animo, Ter.  Cogitationes volvere.  Animum cogitationibus volutare, Liv.  Agitare aliquid cum animo, Salust.  Immorari cogitationibus, Plin.  Figere mentem in aliqua re.

Cogitavi idem]  Meum mihi narras somnium.

Cogitate, vid. Praemeditate.  Consulto.

Cogitatio] Motus cogitatione celeriter agitatus.  Commentatio.  Mentis agitatio.  Mentis sensus.  Animi sensus et motus.  Sermo intimus.  Meditatio, Cic.  Meditamentum, Tacit.  Animus, Ter.  ut, Advertere animum.

Cogitationes variae] Aliam rem ex alia cogito, Ter.  Animum huc, illuc verso, Virg.

Cogitationes alterius nemo novit] Cogitationis poenam nemo patitur.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.