| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Social distancing? Try a better way to work remotely on your online files. Dokkio, a new product from PBworks, can help your team find, organize, and collaborate on your Drive, Gmail, Dropbox, Box, and Slack files. Sign up for free.

View
 

111

Page history last edited by Gregory Guderian 11 years, 4 months ago

PAG. 111 (GoogleBooks)


Incipit: Certe]

Scribae: Seumas Macdonald

Status:


Pag. 111

CE.

 

Certe] Quidem certe, Cic. Et ea certo est, Certe hercle, Ter. Revera, aut re vera, Cic. Sane. Sane, quidem, Cic. Ter. Profecto, Ter. Plane. Planissime. Verissime. Nae, Id. Quidem. Equidem doleo, Cic. Enim me nominat, Plaut. Ter. Dii boni! Sen.

Certitudo] Fides promissi, testimoniorum, Cic. Constantia dictorum, Id.

Certo] Ad liquidum explorata veritas, Liv. Explorate. Certo certius, Vlp. Nimirum, pro certe. Plane, Ter.

Certo scire] Tamquam digitos unguesque tenere. Tanquam in specula, Tanquam in tabula, Tanquam meum nomen novi.

Certo vincere] Vel Momo judice vincere.

Certum est] Certa fides, res, Hor. Certae fidei res, Plin. Definitum, Constitutum, Deliberatum est. Liquet id inter nos. Controversia non est. Constat inter omnes. Solidum est. Pro explorato est. Pro certo, pro facto habeo. Ex oraculo Apollinis dictum puta. Persuasissimum mihi est. Rectum est. Stat mihi. Stet nobis illud. Stat sententia, Cic. Stabile est. Istud mihi exquisitum est tam satis, quam nunquam hoc invenies secus, Plaut. Satis acceptum, Id. Fecimus periculum. Extra dubitationis aleam positum est. Extra controversiam est. In animo fixum est. Compertum est mihi. Comperi. Exploratum est mihi. Tua fides mihi satis explorata est. Er.

Certum, et indubitatum quid] Folium Sibyllae. Ex tripode dicta.

Certum, vel certiorem aliquem facere] Significare aliquid alicui, vel de aliqua re, Cic. Nunciare aliquid alicui. Renunciare alicui de aliqua re; alicui aliquid. Denunciare alicui aliquid, de aliqua re, Id. Deferre nuncium, Id. Internunciare, Liv. Perferre consilium alicujus ad alium. Certius alicui aliquid facio, Plaut. Certum alicui facio ubi habitet quis, Id. Facere notum alicui, Plin. Iun. Notificare aliquid alicui, Ovid. Docere aliquem de aliqua re literis, Cic. Manifestare, Iustin. Manifestum facere. Indicare, Cicer.

Certus

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.