| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

102

Page history last edited by Gregory Guderian 11 years, 8 months ago

PAG. 102 (GoogleBooks)


Incipit: Casibus omnes subjacemus]

Scribae: Thesaurus

Status:


 

Pag. 102

CA.

Casibus omnes subjacemus] Accidere cuiquam potest, quod cuiquam accidit. Fors domina campi.

Casus inopinato veniunt] Accidit in puncto, quod non speratur in anno.

Casu aliquo delatus] Fatis adactus. Fatis imputandum.

Casus conscientiae] Doctrina de finibus bonorum et malorum in re Christiana. Quaestiones de conscientia ex lege Christi moderanda. Controversiae ad conscientiam pertinentes. Fori interni quaestiones. Ars exsolvens animos nodis religionum, Lucr.

Catalogus] Album, Sen. Tacit. Matricula, Iun.

Cataphractus] vid. Armatus.

Catapulta] Pilum, catapultarium, Plaut.

Catechesis] Religionis capita, Bud. Imitatio in sacris. Initia sacra. Capita rerum de Deo credendarum. Institutio sacra. Initiamenta. Elementa, Rudimenta Christiana. Schola de religionis Christianae rudimentis.

Catechizare] Docere rudimenta religionis. Elementa Christiana radere. Initiare sacris Christianis. Instituere praeceptis Christianis.

Caterva] Turba hominum, Cic. Agmen, grex hominum. Fluctus barbariae. Unda, Cic. Globus armatorum, Liv. Turba confertissima, Id. Stipati hominum, Plin.

Catervatim] Gregatim, Cic. Acervatim se praecipitarunt, Caes. Uno grege, Curt. Globatim, Amm. Effusorie egressi. Undatim. Agminatim, Id. Conglobatim, Liv. Centuriatim currant, Pompon. Glomeratim excurrit, Mart. Confertim, Liv. Effuse fugere. Effusissimis habenis, Liv. Profuse tundentibus in castra, Virg.

Cathedra] Suggestum, Cic. Suggestus, Plin. Ambo, Var. Concio, Liv. Superior locus. Rostra, Cic. Prorostra, Isid.

Catholicus] Universalis, Cic. Oecumenicus, Sipont.

Cavare aliquid] Cavatur in vasa lapis, Plin. Excavant ripas hirundines, Id. Incavare aliquid cultro, Col. Concavati nidi, Id. Exsculpere foramen in ligno, Cato.

Cauda] Muscarium, Veget. Peniculamentum canterii, Arnob. Penis, (a pendeo) Afran. Gubernaculum. Velamen pudendorum.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.