| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

092

Page history last edited by Gregory Guderian 11 years, 9 months ago

PAG. 092 (GoogleBooks)


Incipit: Caementitius]

Scribae: sarcanon

Status: Typed, Formatted


 

Pag. 092

CAE. CA.

Caementitius] Saxeus pons, Lucan. Lapidata templa, Suet. Vivo saxo sedilia et ostia, Virgil.

Caesar] Augustus, Suet. Rector Imperii Romani, Amm. Princeps Principum Imperator, Cic.

Caesus, Vid. Verbero.

Caesio, Vid. Sectura.

Et Caetera] Reliqua ejusmodi. Et similia horum, Cic. Et alia hujus notae, Sen. Aliaque ejus generis, Plin. Multaque praeterea, Lucr. Caeteraque alia, et alia caetera, Arnob. Deinde quae assolent. Et quae sequuntur. Itemque caeteri, vel caetera, Cic.

Calamarium] Theca calamaria. Theca pennaria, graphiaria, Er. ex Vall.

Calamistratus] Calamistrata homo coma, Cic. Vibratus. Cirriger, Lucr. Intonsus deliciarum causa, Iuv.

Calamitas] Pestis. Pernicies, Cic. Fortuna afflicta, adversa, misera, Id. Crux mala maxima, Plaut. Occasio virtutis.

Calamitas extrema] Niobes mala. Via ad meliora calamitas. Saepe mala sors futuri boni occasio.

Calamitatum cumulus] Moles mali, Cic. Thesaurus mali, Plaut. Abyssus malorum, laborum. Abyssus abyssum invocat, Psal. 42.

Calamitosi omnium praeda] Arbore desecta (cadente quercu) quivis ligna colligit.

Calamitosus homo] Aerumnosus, quem miseriae et aerumnae omnes premunt, Cic. Equum Sejanum habet, solem aversum. Ventum adversum habet. Calamitate calamitosior, Er.

Calcaneum] Calx, Cic. Calcaneus, Sipont.

Calcar] Aculeus calcis, Col. Calx ferrata, Sil.

Calcari pungere] Adhibere calcaria, Cic. Concitare equum calcaribus, Liv. Calcari agitare quadrupedem, Plaut. Subdere calcar equo, Ovid. Auferre calcaribus equum. Ferrata calce cruentat cornipedem, Sil.

Calcare] Calcatu solidare terram, Pallad. Recalcare terram. Supercalcare, Col. Prosubigere, Virg. Augutari pedibus, Titin. Depsere, Condepsere, Cat.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.