075



PAG. 075 (GoogleBooks)


Incipit: Audire de aliqua re]

Scribae: Alatius, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 075

AV.

Audire de aliqua re] Ter. Audire aliquid, Id. Audivi e, ex, de, ab aliquo. Audivi dici: dicere saepe majores nostros audivi, abs. Sic a majoribus nostris accepimus. Accipere multa aurib. Aures accipiunt. Accipe orationem. Auditionem de aliqua re accipere. Accipere auditione et fama [famâ]: de aliquo aliquid. Non exaudimus nos metipsos. Venit, pervenit, accidit, permanavit ad aures meas, Cic. Pervenit ad me, Plaut.

Auditur aliquid novi] Cic. Affertur nuntius. Nuntii literaeque celebrant. Constanti fama atque sermone omnium celebratum est. Perfertur nunciis, literis, sermone omnium. Percrebuit vox, intonuit. Increbuit, increpuit aliquid. Est et nonnullus odor dictaturae. Emanat fama, Cic. Sermo permanaverat quod, Sen. Ea res in compitis agitatur, Liv. Apparet, i. e. auditur. Sonitus ungularum appareant, Plaut. Sentite sonorem, Id. Ad nos vix tenuis rerum perlabitur aura. Virg.

Audivi obscure] In strepitu exaudiisse videor, Cic. Insidet imis auribus. Quasi per nebulam audivi, Plaut.

Audire bene, vel male sc. de se] Secundiore fama [famâ] esse, Suet. Minus commode audit, Cic. Vid. Infamis et Sermones.

Auditio] Auscultatus, Apul. Acroasis, Varro.

Auditor] Auscultator. Concionatorius populus, Cic. Auritus populus, Plaut. Humanum genus est avidum auricularum (i.e. auditorum) Lucr.

Auditorium] Acroaterium. Vid. Schola.

Auditus gravis] Audiendi sensus hebes, Cic. Gravitas, Tarditas aurium, Plin. Gravitas audiendi, Id.

Ave] Vid. Salve.

Avellana] Corylus edura, Virg. Nux coryli, Pontica, Praenestrina, Praenestica, calva, Macrob.

Avere] Ardere cupiditate incredibili. Cupiditate incendi. Cupere ardenter. Cupide appetere. Discupere. Praegestire. Anhelare. Inhiare. Efferri studio. Aestuare. Mori desiderio, Cic. Perfixus sum desiderio, Lucr. Imminet exitio vir conjugis, Ovid.

Aver-