| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

073

Page history last edited by tmccarthy 8 years, 9 months ago

PAG. 073 (GoogleBooks)


Incipit: sideant... Avaritia corrumpit judices]

Scribae: Alatius, [adde nomen]

Status:


 

Pag. 073

AV.

 

sideant plurima, plura petunt. Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, Ovid. Loculi mendicorum semper inanes. Hydropico nihil siccius. Non mittit cutem, nisi plena cruoris hirudo, Hor. Multa desideranti desunt multa, Id. Avarus semper eget. Argentea fames.

Avaritia corrumpit judices] Auro conciliatur amor. Auro loquente, nihil pollet quaevis oratio. Qui dare scit, non qui dicere, Rhetor erit, Oven.

Avarus] Ardens avaritia. Hiante avaritia homo. Illiberalis et sordidus, Cic. Prae pretio, lucro, praedaque, non authoritas, non gratia cujusquam valet, Id. Attentus ad rem, Ter. Accipiter pecuniae. Procax. Rapax. Trahax. Polypus. Hiulca gens, Plaut. Sordis infimae homo, Apul. Gluto sorbens salivam Mercurialem, Pers. Cui pecunia vita est. Pumice aridior. Obolum supra Deos evehit. Res est inexplebilis.

Avari sumus omnes] Omnes ad rem attentiores, Ter.

Auceps] Aucupator, Sipont. Lanista rixosarum avium, qui alites certaminibus praeparabat, Col.

Auctarium] Vid. Additamentum.

Auctio] Venditio bonorum, sectio, Cic. Hastae subjectio, Id. Promercium, Vlp. Suspensa bona, Sen.

Auctionari] Auctionem facere, proponere. Vid. Vendere.

Auctorare militem] Obligare aliquem sacramento militiae, Cic. Adstringere, obstringere donis, Id. Militem conscribere.

Auctoramentum] Vid. Pignus. Arrha. Obligatio.

Auctor sum alicui] Ansam do. Materiam praebere, Cic. Auctoritatem afferre, Id. Patefacere alicui viam, aditum, ad aliquid, Id. Fenestram alicui ad nequitiam patefacere, Ter. Sternere viam, Stat.

In auctorem mali recidit malum] Malum consilium consultori pessimum. Faber compedes quas fecit, ipse gestat. Flagellum ipse paravit, quo vapularet. Saepe in magistrum scelera rediere suum. Quicquid intrivit, ipsi exedendum erit.

E 5

Aucto-

 

Comments (1)

Johan Winge said

at 10:42 am on Jan 3, 2009

Auctarium] Vid. Additamentnm. > Additamentum.

You don't have permission to comment on this page.