038



PAG. 038 (GoogleBooks)


Incipit: Scriptor... Amare

Scribae: [adde nomen] Ka'alaY

Status:


 

Pag. 038

AM.

-riolus, Cic. Scriptor et lector alicujus. Domesticarum rerum scriptores, Cic. Scriba Regis, Liv. Servus a manu, Suet. 

Amare] Amore amare. Amare oculitus, Cic. In oculis gerere. In sinu habere.  Teneri alicujus amore, Ovid.  Amore prosequi, amplecti.  Habere amorem in, erga, aliquem. Amplexari. Carum habere. In manibus habere. Fovere. Diligere. Colere, Cic. Complecti charitate, Liv. Piare, id est, pie amare, Non. In charitate est apud me, Liv. Residet in me amor erga te, Cic. Oculi mei habitant in aliquo, Er. Unice te diligit. Amat effusissime. Charissimum habet. Admiranda quadam charitate prosequitur. Animo toto te complectitur. Oculis atque animo fert hominem. Ex animo tibi bene vult, bene cupit. Te habet in deliciis, oblectamentis, Er. Affectus est illi, Suet. Pronus, Id. Omnia exosculatur.  Amantissimus est tui.  Effusissime te diligit, Er.

Amare perdite aliquem] Vide deamare. 

Amans aliquid, non bene judicat] Naevos non videt amor, quia oculis captus. 

Amari tutius, quam metui] Amor optimum satellitium, Lud. Viv. 

Amarescere] Inamarescere, Hor. Amarorem concipere, ex Graeco, Amaricari, Apoc.10.10.

Amarior, quam dulcior] Plus aloes, quam mellis habet.

Amaror] Amaritudo, Plin.  Amarities, Catul. Amaritas, Vitr. Virus, Cic. Plin. 

Amarus] Amaricans, Gaz.  Tristis succus, Virg. Triste absinthium, Ovid. Gelli.  Amarulentus. Sardois herbis amarior. Helleboro amarior, Er. 

Amator] Tuus non tantum amicus, sed amator.  Inflammatus amore in patriam, Cic. Dilector, Apul. Cultor Minervae, Hor. Cupidus. Cupidissimus. Studiosus, studiosissimus mei, Cic.  Saucius amore.

Ambages] Circuitu ad aliquid pervenire, Quint. Nihil circuitione usus es, Ter.  Anfractus, vel amfractus orationis, Cic. Ambago viarum, Prud. Maeander, vel Maeandrus, Col. Maeandri more, i.e. flexuose. (A fluvio hujus no-

minis