| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

007

Page history last edited by senorsmile 9 years, 6 months ago

PAG. 007 (GoogleBooks)


Incipit: Continens... Abstrahere]

Scribae: Alatius, [adde nomen]

Status: proofed


 

Pag. 007

AB AC.

Continens linguae. Fuerunt Romani hac quondam abstinentia, Cic.

Abstrahere] v. Retrahere.

Absumere] Depascitur ignis. Depascitur febris artus, Virg. Exedere, Ter. Depasci, consumere, comedere patrimonium. Expromere industriam, Cic. Abuti caseum, Cato. Praeconsumere vires, Ovid. Fortunas suas abligurierunt. Exhaurire, Decoquere. Eluere, Plaut.

Absurda agere] Mutus maledixerit surdo. Ab asino lanam petere. Aquam in mari quaerere. Aquilam volare doces. Arcem in cloaca facere. Asino dare ossa, cani paleas. Asinum tondere. Athenas noctuas (scil. portare) Bovi saccharum; Psittaco foenum. Bove venari leporem. Coecus de coloribus, et surdus de tenore. Camelo transmisso, culex in cribro deprehensus haesit. Mulgere hircum. Conglomerare inconglomerabilia. Ebur atramento candefacere. Fimo suffitum facere. Fontes ipsi sitiunt. Imberbis senes doces. Imbrem in cribrum ingerere. In aere piscari. In mari venari. Lutum luto purgare. In aqua sitire. In frigidum furnum panem injicere. Lusciniae deest cantio. Mercurius infans.

Absurde] Ab re consulere, Plaut. Ab orbita, Varr. Longius a vera ratione ferri, Lucr. Non cohaeret, Ter.

Absurdus] Perabsurdum quod dicitis. Auribus, animis absurdum. Ineptum, Cic. Alienum, Caes. Nihil ad rem, Plaut; Nihil ad fides, vel ad chordam. Er.

Abunde] v. Effuse. Abundare, v. Copia.

Abusus] Malus rei usus. Abusio, Sipont. Abusus rerum res tollit.

Abuti] Male operam locare, Plaut. Abuti, et conterere operam, Ter. Luxuriose et insolenter uti, Bud. Depravare naturam, Cic. Male collocare horas, Mart. Spargere tempus, Sen. Lacerare diem, Plaut. Frustra habere, Id.

Abyssus] Eluvies, Cic. Voragines Id. Barathrum, Virg. Sorbet in abruptum, Id.

Academia] Scholarum apex. Emporium Sapientiae.

A 4

Acce-

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.