Comenius: Lexicon atriale latino-latinum

 

Jan_G

Page history last edited by Millner 1 yr ago

Lexicon Januale


PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMillner, [nomen adde]

Status:


 

LITERA: G

G.

1. GALE-us color, viride luteus est, ut in ave -ula.

2. GAL-eam gestet -eatus miles: -erum nunc Iudaei; -ericulum servit tegendae calvitiei: -erita avis est.

3. Galla, nux fungosa in glandiferis arboribus (praeter fructum legitimum) proveniens.

4. GALL-us est dux -inarum, sicut -ina ipsa pullorum -inaceorum, cum ad -inarium reducendisunt: -icinium antiqvis pro horologio fuit: -ulascere est gallinaceâ raucedine laborare: -o pavo, avis, -us indicus.

5. GANE-a (vel -um) est latibulum, ubi -ones luxuriae vacant.

6. GANNI-RE, vulpium est: qvem -tum imitatur, qvi aliqvid exprobrans alteri ob- (vel og-) -t.

7. GARRI-it qvi inutilia loqvitur: qvaeritque -ulus gerro congerronem. Tu inutilem -itum, et -ulitatem, fuge.

8. GAUD-et qvi afficitur sensu praesentis boni: sed utinam semper -ium sit bonum!

9 Gausape (n. indeclinabile) est stragulum villosum.

10. Gavia, avis riparia.

11. GEL-U, est vehemens frigus, faciens omnia -ida: et sic -ans aqvas, ut flumna con-ascant, imo mare fiat -con-atum. Sed e-idus Notus re-at qvicqvid circum-atum fuit. -icidium sine nive noxium est segetibus.

12. GEM-it (moeste suspirat) aegrotans maritus: -it viduata marita, alii vero -itu pio illi in-unt (seu in-iscunt).

13. GEMIN-us dicitur duplus; ut sunt fratres -i (seu gemelli) simul nati: si tertius connascitur, dicuntur ter- (vel tri-) -i. Qvalem partum si gemellipara-at (con-at) aut etiam in-at, auget valide familiam.

14. GEMM-as habet arbor ante folia, qvando -at (seu -asciat): sed pretiosas -as et -ea sigilla, et -atas torqves, arius vendit. Cerebrum Draconis vivum exemptum -escit.

15. GEN-ae, faciei latera sunt, sub Oculis. Gener, et Generare, v Genus.

16. Genere, antiqve fuit qvod nunc Gignere (genui, genitum) dicimus. Unde qvae fluant vide. Gignere liberos Deus mandavit Conjugibus: Genitis autem honorare suos; -ores et -rices, ex qvorum sangvine pro-i sunt; ut se probent filiosgenuinos. Qvippe ipse Gen-ius (naturae indoles) pietatem hanc reqvirit; eâque boni -ii (congenitos Angelos, et omnes spiritus, sic vocabant antiqvi) obleclantur.

Geni-ali die vivunt -aliter, nisi - tura sit infelix. Primo-tus est charior post-is: uni-tus charissimus, chari tamen etiam qvi aliqvô con-to, et in-to charactere primi-os pro-tores referunt, pro-emqve continuare apti censentur. Sed et in-digenapraefertur alienigenae.

Genius, v. Genere. Gens, v. Genus.

17. GEN-ua subligamus -ualibus (sc. fasciis): con-ulamus autem (et in-iculamus) in genua procumbentes: -icula sunt in segete, qvae jam -iculavit.

18. GEN-us (eris, n.) est genitorum series: et -era rerum sunt varia: -eralisqve vis omniorum animalium est, -erare sibi simile. Sed -erosa natura pro-erat prolem -erosam, in-eratqve toti -ti-tilem (-tilitiam) -erositatem: exceptis deeribus, qvi licet con-eres sint, a virtute tamen -eratorum suorum de-erant. Gener et Progener qvia ad propagandam per filias qvoque -tilitatem aliunde assumuntur, sunt qvasi bi-eres. Extra Ecclesiam vivunt -tes, h. e. bomines -tiles, seu -tilitas:


page 279/280, image: s139 

qvi obcaecati -tilismo -tilibusqve superstitionibus, non re-erantur.

19. Gerere (gessi, gestum) ferre aliqvid et agere significat, cum derivatis atqve compositis suis, hoc modo.

GER-it-ulus (seu gestor) onus, si non est ingestabile; -aria vero infantem, placidâ gestatione.

Navis gest-oria-at merces, qvas mercator -it divendere: delicati -itantur sellâ -atoria, a -atoribus: -amina divitum sunt monilia, torqves etc.

Consul gerit consulatum gest-ione tali, ut -a ejus digna sint regeri non tantum in regesta alicujus privati, sed et in annales publicos. Tu gere te honeste; ne te gere pro alio qvam es: amicis gere morem qvi aliqvid boni suggerunt; malis autem suggestionibus resiste. Ingerere te negotiis alienis; aut exaggerare tuas res; et oggerere aliis naevos suos, cave. Aggerunt et congerunt terram, qvi opponunt aggerem aqvis: dumque aggerant, ut aggestum sit firmum, intergeruntlapides, et progerunt trabes, ac circumgerunt palos: qvomodo et milites aggeres suos ex congestitia humo faciunt. Congeries est cumulus congestarum qvarumvis rerum. Nos ingerimus ventriculo cibum, super ingerimusqve potum, utdigeramus digestione debitâ: indigestas vero feces egerimus foras, per egestionem naturalem: qvae egeries porcis dat gratum pabulum. Orator e suggesto perorans, habeat gest-us modestos: nimis esse -uosum, et -iculari, -iculatorum est.

20. GERMAN-us frater, est eodem germine (ex eodem patre) natus: si diliget (fratrem -e seu -itus) vera -itas erit.

21. GERM-en (inis, n.) h. e. surculum recens enascentem, si praecîdes Arbori valide -inanti, reina-bit certo, e-inabitqve densius.

Gerro, v. Garrire. Gestio et Gestus, v. Gerere.

22. GIBB-us (i, et -er, eri) est tumor, in dorso, qvi deformat hominem -um (seu -erum, et osum).

23. GIGA-s immanis -nteâ est staturâ.

Gignere, v. Genere.

24. Gilvus color, subalbidus est.

25. Gingiva, caro dentium.

26. Ginti, et ginta, in numeris compositis significat decem: ut Viginti (q. bis ginti,) Tri-ginta, Qvadra-, Quinqva-, sexa-, septua-, Octo-, Nona-ginta.

28. Girgillus, rotula, cochleae, super qvam funis currit: rota netricum.

28. GLAB-ra cutis, est depilis: animalium qvae aut -rent naturâ, aut -rescunt morbo, aut -rantur (seu de-rantur,) manu, vel flammâ, vel caudente aqvâ: -retum est terra, ubi gramen nullum provenit.

29. GLACI-es fit hieme, aestate nihil -at: -alis Oceanus habet balaenas.

30. GLADI-us paratur a -ario, usurpatur a -atore, cum in ludo -arorio discunt -aturam: sed rixosi di-antur lingvâ.

31. GLAN-s, est fructus qvernus, qvem ut et -dem faginam colligunt tempore -dationis in sylva -daria; sicut ju-des in hortis. Sed -dula est induratus in carne humor.

32. GLARE-a, est scrupulosa arena, in -osa tera.

33. GLEB-a, est frustum terrae in -oso agro.

34. GLI-s (ris, m.) mus major.

35. Gliscere, crescere: de igne dicitur; de Aqva.

36. GLOB-us (corpus rotundum) habet -osam figuram: -ulis ludunt pueri, -ulis adstringimus vestem. Est et -us militum: qvi si e pugna fugiunt -atim, con-ant se denuo.

37. GLOC-it Gallina ovis incubatura.

28. GLOM-us fit, cum -eramus fila in globum.

39. GLORI-a vera (fama cum laude) comparatur -osis factis: sed -abundus, ne in-us vivat, ipse de se et gestis suis -atur, -ator.

40. GLO-s (-ris et -tis) mariti soror.

41. Gloterat Ciconia.

42. GLUB-it (et de-it) arborem, qvi decorticat: -it pecudem, qvi excoriat: granum frumenti, qvi illi aufert glumas.

43. GLUT-en (et -inum) est materia tenax, e rebus -inosis parata, qvâ -inantur (et con-inantur) assere, rursumque dissoluto -inamento de (et re-) inantur. -inatores olim ag-inabant chartas in longum, faciebantqve volumina.

44. GLUT-ire, est per gulam in stomachum demittere: sed qvi avide cibos de-it, -o est.

Gnarus, v. Noro, in Noscere.

Gnatus, v. Natus. Gnavus, v. Navus.

45. Gobius (et -io) pisciculus.

46. GOSSIPI-um est, ex qvo paratur tela -na.

47. GRACIL- is corpore, est non crassus. Vis -escere? jejuna.

48. Gracillant Gallinae, ova parturae.

49. GRAC-us (et -ulus) avis cornice minor.

50. GRAD-i (gressus sum) est incedere pedibus alternatim promotis. Ergo tu, Grad-ere gressu lento, ne confundas -um, praesertim per -us, et alia -ata loca ascendendo, rursumque -atim descendendo. At Eqves insidens eqvo-ario, aggre-ditur hostem animosâ -ssione (-ssura): congre-diturqve cum illo Virili -ssione, etiamsi aliqvando digredi, aut praetergredi, aut etiam re- (seu retro-) gredi necesse sit. Nempe si primô aggressu, et congressu, res non cessit ex voto, prudenti regressu, ingreditur sua castra: ut iterum egrediatur. Tu progredere in studiis: atque si -ssum in iis vis bonum, et non fieri retrogradus, cave transgredi leges methodi, a primo statim ingressu etc.

51. GRAEC-us loqvitur -e: qvanqvam moderni -uli misere -issant. Loqvuntur qvidem -anice, sed barbarisimos magis qvam -ismos: -iam ipsam mare -iense alluit.

52. GRALL-ae, sunt perticae qvibus instistentes


page 281/282, image: s140 

-atores, altius a terra gradiuntur, graduque -atorio i. magno.

53. GRAM-en, -ineumqve pabulum, crescit in -inoso campo.

54. GRAM-a (vel -ia) sudor oculorum concretus.

55. GRAND-e dicimus, qvicqvid magnum crevit. Arbuscula sata crescente Lunâ -iter-escit: decrescente, non in-escit ad tantam -itatem. -iloqvus scit res suas -ire verbis: ut licet ve-es sint, prae-es videantur.

56. GRAND-o, est pluvia congelata, qvum e -inosa nube -inat. Sed -ines in carne suis faciunt eam -inosam.

57. GRAN-um frumenti reperies in -ario: -atum malum, totum est -osum. -um in Pharmacopaeo, est minimum pondusculum.

58. GRASSA-ri, violento gressu ferri, ad bonum vel malum: -tiones nocturnae in Academiis prohibentur, -tores puniuntur.

59. GRAT-es age Deo, cujus -ia te conservat -us esto beneficiorum, ut -us ei sis. Hominibus qvoque fac -e (-ificare) qvacunque re potes, -is: -uita Dei dona in qvocunque homine vides, -are (-ulare) sincerâ con-ulatione. Si qvis erga te -iosus est, excipe -e, habe illi -iam, et age-iam, et refer-iam, si potes: non in-is, sed ultro. Nihil facias in-iis alicujus: ita omnibus -iosus eris. In-us beneficii, in-us est bonis. Verbo: -itudo et in-itudo sunt, qvorum -iâ qvis felix aut miser est.

60. GRAV-e onus -iter-at-itate suâ bajulum: qvi illud diu ferre -atur, -ate incedens sub inescente magis magisque onere. Mulier -ida (-idata) parit prolem. Vir -is gerat se -iter, -itatis causâ: sed aetate- is saepe prae-atur -edine, et fit -edinosus: qvem ne -are solari.

61. Gremium, dependens infra cingulum Vestis pars, in qvâ (manibus sublatâ) gestari potest aliqvid.

62. GRE-x (m. et f.) est pecudum agmen qvarum qvaeque delectatur -galibus suis. -garia (una e grege non primaria) ag-gatur aliis, ut -gatim pascantur: sed e-gia se-gatur ad saginandum. Tu ut humanae con-gationi servias e-gie, stude.

63. GROSS-us (et -ulus, m. f.) fructus arboris novellus, nondum maturus: Gross-us moneta.

64. GRUM-us (-ulus) minimus terrae cumulus: gleba.

65. GRUNN-ire, porcorum -itus est.

66. GRU-s (nobilis avis, ciconiâ formosior) inter volandum sonore -it: volatuque con-ô, pulchre sibi con-unt, et in pascua in-unt: atqve sic prae aliis avibus (incon-e volitantibus) con-entiam servant. Videbis et -em ligneum in Emporiis, ad ripam fluminis, extrahentem de Navibus merces.

67. GUBERN-at navem -ator, -aculô ligneo: sed Magistratus -at rempublicam, -aculô prudentiae.

68. GUL-a, canalis alimenti ab ore in ventrem descendentis, cui dediti, -osi-ones de-ant omnia: Volunt enim (ut ingluvi-em suam -osae aves) semper habere refertam.

69. GUMM-i (n. ind. et -is, is, f. et -a ae) est succus Arboris cortice exstillans: nam fere omnes -osae sunt, et -inant. Nos autem -amus vasa: a qva -atione illa fiunt -ata: ex destrillatione vero fit oleum -inum.

70. GURG-es (profundus in amne locus) in-itat in se aqvas, rursumque e-itat.

71. GURGU-lio (onis, m.) est supremum operculum gutturis: -stium vero obscura domuncula.

72. GUST-u cognoscimus alimentum, qvomodo sapiat qvod -amus. Pincerna vinum de-at-ato-riô: Principis cibos et potum prea-at, prae-ator.

73. GUTT-a, minima liqvoris pars: -us et -ulus, vasculum angusti oris, unde aqva odora capiti, et -urnium, unde aqva manibus lavandis, -atim inspergitur. Perdix -ata dicitur, qvia veluti -ulis conspersa est.

74. GUTTUR- tracheae pars superior, ad fauces: -osus, magnum -is nodum habens. 

________________________________________

________________________________________

G.

1. GAlanga, 95.

2. Galen-us. Medicus celebris: -icus, 705.

3. Gall-ia, 560, -icus, 524.

4. Gangraena, 294, caro mortua in homine vivo.

5. Gargari-zare, guttur aqvae agitatione colluere, -zatio 2 et -zatus, Ã»s, et smus, 810.

6. Gaza, 87, thesaurus, Gazophylacium.

7. Gazela, 190, capreolus indicus.

8. Gehenna, locus aeterni cruciarûs, 993.

9. Geodaesia, 529, ars dimetiendi.

10. Geograph-us est, qvi describit -iam, in tabula -ica, 553.

11. Geomerr-a, (aem. et es, ae, 530) qvi terram metitur, -ia (et -ice, es, f.) terram dimetiendi scientia, -icus, 524.

12. Geranium (L. Grus) machina onera navibus eximens, et in ripam deponens 459.

13. German-us, (m. 560) habitans in -ia: -icus 524.

14. Gerrae, (arum) crates vimineae, 905. 2 Tr. nugamenta.

Gingiber v. Zingiber.

15. Gingr-as 476 genus tibiae stridulum, qvod ore inflat -inator.

16. Gloss-a, lingva. 2 Tr. interpretaio verborum, commentatio. -ema 497, et -arium, idem.

17. Glycyrrhiza 103, mellita radicula.

18. Gnato, 878, L. Adulator.

19. Gnoma, 689, sententia illustris, scite dictum.

20. Gnomon (onis, m) index umbae horam indicantis, 463. 2 ingenere, regula.

21. Gonagra 305.

22. Grabatus, 733.

23. Gramm-a (atis, n.) litera: -atica 677 (Lat. literatura).

24. Granatus, 77.

25. Graphi-um, 478, (L. stylus) instrumentum scribendi, Autographum, originale scriptum 497. Apographum (ibid.) Chirographum 659.

26. Gryllus 150.

27. Gryps (phis, et Gryphus, i, m.) 317.

28. Gymnasium, locus exercitio athletarum destinatus: debinc Schola illustris, 505.

29. Gynaeceum, couclave faeminarum: 2 ipse faeminarum aulicarum caetus 878.

30. Gyps-um (olim et -us, 72) materia calci cognata, e lapide cocto. Gypsatus 487, gypso illitus. Gypsatum 400, tinctura e gypso.

31. Gyrus, 40, L. orbis ambitus, Gyrari 47: Gyratus, 523. Circumgyratio, 844.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.