Comenius: Lexicon atriale latino-latinum

 

Jan_A

Page history last edited by Millner 1 yr ago

Lexicon Januale


PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMillner, [nomen adde]

Status:


LITERA: A

II

Voces ab A incipientes.

1. AB uno omnia, nempe A Deo, qvi Abs te reqvirit obedientiam. 

 

2. ABECED-e discit ABECEDarius puer ex ABECEDario , (um)

 

3. ABI-es , arbor procerissima, dat ABIegna ligna, qvae ABIetarius vendit.

 

(Abigere, v. Agere. Abjicere, v. Jacere. Ablatus, v. Ferre.)

 

4.  ABOLere malam rem, bonum est ; bonam si ABOLescere sinis, noxia est ABOLitio.

 

Abripere, v. Rapere. Abruptus, v. Rumpere. Abscessus, v. Cedere. Abscidere, v. Caedere. Absens, v. Esse. Absilire, v. Salire.

 

5. ABSINTHium [PROBLEM - GREEK] et ABSINTHites (ABSINTH-itae, m ) omniaqve ABSINTHiata amara sunt.

 

Abstemius, v. Temetum. Absinens, v. Tenere. Abundare, v. Unda. Abusus, v. Uti. Ac, v. Atqve, in At.

 

 

6. ACer (eris, n.) arbor dat AC -erna ligna.

 

7. ACer ( vel AC-ris) aceti sapor (ACredine sua urit lingvam ACriter ; sicut et sinapi ACrimonia sua. At Eqvus ACer ACritate cursus sese commendat.

 

Acera, v. Acus, aceris.

 

 

8. ACERBus sapor ACERBat lingvam ACERBitate sua : sed Verba ACERBe dicta ex ACERBant animum.

9. ACERVus est, ubi res variae ACERVantur ACERVatim : praesertim ACERVus frumenti. sed disputator coACERVat argumenta in ACERValem Syllogismum.

10. ACet qvicqvid ACidum est, et ACorem habet : qvod demum ACescit ACidulum dicimus, ut sunt ACidulae, habentes aqvam, subACidam.

 

11. ACETum asservatur in ACETariis vasis : ACETaria.

inferuntur Mensae in ACETabulo ACETabulum est cavitas in osse : ACETosa crescit in pratis.

 

12. ACies est, ubicunqve aliqvid ACutum est: sed diversimode. Nam ACies gladii secat : ACies hastae perforat : ACies oculi pervidet: ACies ingenii ACute penetrat : ACies Exercitus caedit hostem. Vis esse ACumen in cultro ? ACue illum : vis in hasta ? ACumina illam. Qvicqvid enim valde exACuis perACutum (vel praeACutum) erit.

 

13. ACINus (et ACINum) est in fructu bacca externa mollis, vel intus nucleus durus : vel expressus uvae folliculus. Hinc ACINosa Uva, et dur-ACINus fructus : et ACINaceum, vel ACINatitium Vinum.

 

Acqvirere, v. Qvaerere. Actor, Actio, v. Agere.

 

 

14. ACULEus est, qvo acute pungit Carduus, Vespa et c. item Verba ACULEata

 

15. ACus (i, m. ) acuto rostro piscis.

16. ACus (us, f. ) acutum ferramentum , ad trajiciendum ACias, h.e. fila, dum vestem consuimus, aut connectimus ACiculis h.e. ACulis (vel ACunculis, ) capitatis. ACUpictor pingit acu pereleganter.

 

17. ACus (ACeris, n. ) est palea durior : qva admista fit ACerosus [PROBLEM ILLEGIBLE] panis, et ACeratum lutum.

 

18. AD portam ibo ; AD portam te expectabo : qvoAD venias.

 

19. ADAMas gemma dat ADAMantaeum annulum : ADAMantinam vero duritiem vix aliqvid aeqvat.

 

 

additus, v. Dare. Adeo, v. Eo, in Is.

 

20. ADeps, pingvedo animalium liqvidior. Caro ADiposa svavis est : manus Coqvi ADipatae, qvum ADipalem parat coenam.

 

Adeptus, v. Apisci. adhibere, v. Habere. adigere, v. Agere. adimere, v. Emere. adjicere, v. Jacere. adipisci, v. Apisci. adminiculum, v. Manus.

 

 

21. ADor , frumentum mediae inter triticum et hordeum naturae : ex qvo conficiunt ADorea liba.

 

22. ADULari, est studio placendi grata facere et loqvi : qvod ADULator ADULatoria ADULatione semper qvaerit.

 

23. ADULTer cum ADULTera committunt ADULTerium gignuntqve prolem ADULTerinam : sed falsarius ADULTerat monetam.

 

 

Adultus, v. Olescere

 

 

24. AED-es  sacra (is ; dim. AEDicula ) DEI est : AEDes privatae (AEDium pluraliter ) nostrae sunt. Illam tuetur AEDituus ( vel AEDitimus, ) has AEDificat veteresqve reAEDificat aut melius ex AEDificat AEDificatur. Publica AEDificia curant AEDiles ad munus AEDilitium electi, et ob AEDilitatem honorati : qvorum est intelligere AEDificatoriam artem et in AEDificare coAEDificareqve omnia pulchra AEDificatione.

 

25. AEGer animo, etiam facile AEGrescit corpore : et tum AEGrotat periculosius. Quidam AEGroti AEGre admittunt medicinam : tolerant potius AEGritudinem una cum AEGrimonia..

 

26. AEMULus tacite invidens virtuti alterius imitari eum, aut superare , conatur. Tu si qvem bonum sic AEMULari vis , bonus AEMULator eris , AEMULatioqve tua bona. Sed AEMULari bonis non est bonum.

 

27. AEQVus , cujus nulla pars eminet, varie dicitur, AEQVor maris raro est AEQVum ab AEQVoreis fluctibus. AEQVus Iudex audit utramqve partem AEQVe : dicitqve jus AEQVale AEQVabiliter h.e. secundum AEQVitatem . Contra qvi coAEQVat causas inAEQVales , nulla observata AEQVabilitate , iniqvus ( h.e. non AEQVus ) est , iniqve agit , et ob iniqvitatem punietur . AEQVator circulus exAEQVans dies noctibus , facit horas coAEQVales.

 

28. AER , implet non tantum AEReam ( vel AERiam ) regionem, sed omnia vacua loca.

 

29. AERUMNa , proprie in collo bajuli est : sed AERUMNam qvisqve suam homines AERUMNales ( vel AERUMNosi , ) habent.

 

30. AEs , effoditur ex AEraria : ex AEre autem facta AERea ( seu AERina) vasa AERamenta : qvae facit AERarius faber aut fundit AERarius fusor, et arrodit viridis AERugo : nam vetusta fiunt AERuginosa Porta AERata est firmior : AERosum aurum est impurum. AEs signatum servatur in AERario publico. AENea tuba canit AENeator.

 

31. AESTIMat , qvisqve res suas AESTIMio magno : aut etiam inAESTIMabiles esse existimat.

 

32. AESTus (us) aeris est, cum a Sole ustus aer AESTuat : AESTus maris est , cum undae inAESTuant AESTuosqve fluctus exAESTuant et in AESTuario deponunt. AESTas est calida anni pars : AESTate autem, AESTivus ardor cogit pecora AESTivare sub AESTivis.

 

 

Aetas et Aeternus , v. Aevum.

 

 

33. AETHER habet stellas AETHEReas ( seu AETHERias. )

 

34. AEVum Angelorum, durat semper : nos qvi tantum verto AEVo vivimus, morimur. Pater et filius sunt coAEVi non aeqvAEVi : licet forte ambo longAEVi . Iuvenes debent revereri grandAEVos juniores liberi primos. AETatem (contracte , pro AEVitatem ) cuiqve nostrum AETernus ille qvi in sempiternam ( i.e. semper aeternam ) AETernitatem vivit, admetitur.

 

 

Affatim, v. Fatim. affectus, afficere, v. Facere.

 

 

35. AGer et AGellus ruri sunt. AGRestes homines sunt AGRestibus moribus. AGRicolae colunt agrum diligenti AGRiculture, AGRimensor perAGRans rura designat AGRarios limites. Peregre ( per agrum) veniens, aut domum venit, aut in  PEREGRinitatem : qvi PEREGRinas regiones lustrat PEREGRinatur : sed qvidam PEREGRinabundi PEREGRinatores nimis delectantur PEREGRinatione.

 

36. AGOme, dum moveo : negotium dum urgeo : pecora dum propello : diem festum dum celebro.

 

Derivata et Composita a Significatione I

 

AGe ! AGe te AGilis puer AGiliter, sed AGilitate decenti. Examen Librae dum se AGitat per AGinam, et utrinqve Ambigit ( i.e. in ambas partes se agit ) AGit qvoqve libripens , et fit AMBIGuus, ut AMBIGue judices, ob ponderis AMBIGuitatem. 

 

A Significatione 2.

 

Spectemus ACTiones ACTivi, et ACTuosi ACToris qvas ACTitat. ACTor in judicio accusat reum ACTionemqve in illum instituit : ACTuarius inscribit ACTutum omnia ACTa usqve ad transactionem. ACTores in Comoedia qvolibet ACTu novum qvid proferunt.

 

Composita. Ubi qvis degit EXIGat inde qvicqvid molestat, ut ibidem qveat EXIGere vitam commode. Qvi conduxit opus peragendum artifici, EXigit opus EXactum : ut et qvilibet EXactor EXactionem suam. Negotia EXIGua (aestimata EXIGue ob EXIGuitatem, ) transIGere accurate qvis fatagit. ?

 

A Significatione 3.

 

AGITator AGITat ante se AGMen pecudem AGMinatim per campestres actus sicut et AGaso asinos. Qvi aliena pecora abIGit (ABIGE-us , committens ABIGEatum ) adigitur saepe in fugam , aut circumagitur vel trans-ad-igitur. Pastor cogit oves in unum : tu neminem coge ad malum. Qvod qvis coactus facit , invitus facit. COAGULum est, qvo LACatur in Caseum. Arcularius coagmentat asseres. Subulcus exIGit sues pastum. Pecora ab asilis exAGitata eo redIGuntur ut discurrant , nisi inAGantur in stabulum. PRODIGus heres PRODIGit PRODIGalitate noxia, qvod parentes subegerant, subactumqve sibi reliqverant.

 

A Significatione 4.

AGITare saepe ferias, convivia, ludos, vanitas est.

 

 

37. AGNus, et AGNellus dant AGNinam carnem.

 

38. AH, vel aha ! dicit qvi improbat aliqvid.

 

39. AHENum facit AHENarius.

 

40. AJis an negas ? Qvod vulgo AJunt Adagium est.

 

41. ALas et ALares pennas habent ALites non autem omnia ALata animalia. Homo subALis facile sudat : ideo pingves utuntur subALaribus culcitris.

 

42. ALACris Magister ALACriter docens, excitat discipulos ad ALACritatem.

 

43. ALAPA, est plaga maxillae inflicta, palma manus.

 

44. ALAUDA, avicula verno laudans Deum.

 

45. ALBus, Vet ; ALBidus ALBicat ; ALBulus parum ALBoris habet. ALBat qvi parieti ALBedinem inducit ALBario, ut ALBescat. ALBumen est in ovo : ALBum et qvandoqve ALBugo in oculo, ALBurnus est piscis, ALBurnum reperitur in ligno, cum exALBurnatur : albae maculae in cute nigra interALBicant.

 

46. ALEa in ludus non decet studiosum, relinqvenda ALEonibus ( seu ALEatoribus ) qvi arte ALEatoria lucrum captant. ALEa belli varia est.

 

47. ALere est victu sustentare : qvomodo qvum animal a bono ALtore diligenti ALitura ALitur , si qvid ALibili ALimento bene ALtum bene ALescit : atqve praebet ALumnis suis ALimoniam perpetuo. Anseres ALtiles saginantur ALtili ALicastro : ALicam vero facit ALicarius pro nobis.

 

Alis v. Ala

 

48. ALGa, herba supernascitur aqvis, in locis ALGosis.

 

49. ALGet, cui magno frigore inALGescunt membra : ALGor (et us, us, ) ALGidaqve nix facile nocet alsiosis herbis.

 

50. ALI  adjectio voculis aliqvibus praemittenda : cujus sensum et usum sic disce. Dum ALIqvis qvaerit ALIqvid necesse est ut eat ALIqvo ALIqva : etiam ALIqvando obambulet ALIqvamdiu, ALIqvanto magis, qvam qvum qvaerunt ALIqvot. Redibit etiam ALIqvorsum ALIqvoties : et progressus ALIqvousqve subsistet ALIqvatenus circumspectans ALIqvantisper donec res ALIcubi latitans ALIcunde se proferat.

 

Alibi, v. Alius. Alica, v. Alere

 

51 .  ALIus ( a, ud ) agit ALIter : ALIas est ALIbi : aut veniens ALIunde tendit ALIo , hac vel ALIa : ALIoqvi qvod das ALIeno alicui , hoc abALIenas a tuis , et transfers ALIorsum . Sed ita res procedunt, ALIter atqve ALIter.

 

Allatus, v. Ferre. Allidere, v. Laedere.

 

52. ALLIum, et ALLIata, graveolent.

 

Almus, v. Alere.

 

53. ALNus crescit in ALNeto : ibi qvaere ALNea ligna.

 

Alsiosus, v. Algere. Altare, v. Ara.

 

54. ALTer , adestne ? ALTer loqvatur ALTer taceat ALTerne ( vel ALTernatim ) Cut vultum ALTeras ? ad qvid ista ALTeratio ? Qvi jurgiosa verba inter se ALTernant, ALTercant ( vel ALTercantur ).

 

Altilis, et Altor, v. Alere.

 

55. ALTus mons sursum tendit : ALTum mare deorsum. Humilia si ALTe exALTantur accipiunt ALTitudinem.

 

ALUCO - onis , nocturna avis.

 

56. ALUMen coqvitur ex ALUMinosa terra : inata aqva tingimus chartam, ne perfluat.

 

57. ALUTam parat ALUTarius : sed ALUTatam vestem Sartor.

 

58. ALVeus est cavam illud, qva flumen decurrit : ALVeus ubi aqva in domo asservatur . In ALVeari sunt Apes : ALVearia vero in ALVeario . ALVeolus in ore continet dentem : ALVeatos sulcos facit arator.

 

59. ALVus animalis recipit alimenta et egerit : ALVini absineant noxiis.

 

60. AMa , AManter AMabilem AMatorem AMabo . Atqve si qvem sincero AMore adAMasti constanter deAMa ; omnemqve te AMantem redAMa  , sicut solet AMasium AMasia.

 

61. AMARum, est fel, AMARulenta aloe : subAMARum absinthium : adeo variat AMARor : a qvo AMARescit qvidqvid ab istorum contactu AMARtiem ( vel AMARitudinem ) acqvirit . AMARicat vero DEVM , qvi peccatis irritat.

 

62. AMB ; praepositio significans Circum . Ut AMBire AMBurere, et c.

 

63. AMBAGes sunt in AMBAGiosa via.

 

Ambigere, v Agere.

 

64. AMB0 (-ae -o ) sunt ubi duo conjunctim sunt.

 

65. AMBUL ant animalia bipeda : sed et fabricant aedificia AMBULatoria . Per AMBULacrum deAMBULamus animi causa : aut prodAMBULando perAMBULamus campos. AnteAMBULopraeit Regem. Funus inAMBULat extensis funibus.

 

Amens, v. Mens.

 

66. AMENTum est manubrium loreum : AMENTatum enim jaculum ejaculamur validius.

 

67. AMes (itis, m. ) est pertica aucupalis.

 

68. AMICire sese splendidis AMICulis , seu AMICtoriis gaudent feminae, ut prodeant pulchre AMICtae. Virorum AMICtus (us) simplicior est.

 

69. AMICus sit AMICo animo , agatqve AMICe ut reqvirunt leges AMICitiae. Deus est illis INIMICus qvi sine causa INIMICantur.

 

70. AMITa , est patris mei soror AMITini sibi sunt ejus et patris mei liberi, et c.

 

71. AMNis tacite sed flexuose fluit : AMNenses accole [PROBLEM..accol.e check] habitant ad AMNicas salices, ac interAMNa prata, amoene.

 

72. AMOENus locus delectat AMOENe ( vel AMOENiter , ) inAMOENus nihil AMOENitatis habet.

 

73. AMPLus locus multa capit AMPLe intra suam AMPLitudinem : capietqve AMPLius si AMPLietur.

 

74. AMPULLa , est vas ventre amplo, ore angusto. Qvi verba AMPULLacea forma loqvitur , AMPULLari dicitur.

 

75. AMULETUM , gestamen pro amolienda incantatione.

 

76. AMURca est fex olei : qvod exAMURcari necesse habet.

 

77. AMUSSis adhibenda est exAMUSSim si vis habere AMUSSitata opera.

 

78. AMYGDALus fert AMYGDALa : AMYGDALe qvibus exprimitur AMYGDALinum ( vel AMYGDALeum vel AMYGDALiceum ) oleum.

 

79. AN vlis, rogo : et num hoc an illud ? Anne ? Annon hoc melius ?

 

80 ANAtes curat ANAtrius a qvibus habet ANAtinos pullos, et ANAtarias plumas.

 

81. ANCHORa pendet an ANCHORali.

 

Anceps, v. Caput.

 

82. ANCILLa peragit ANCILLares operas : sed qvidam Viri ANCILLantur uxoribus.

 

83. ANCUS, manu curtus.

 

Anfractus, v. Frango. Angellus, v. Angulus.

 

84. ANGELus et ANGELica custodia, ad sunt piis : ANGELica radix facit contra pestem.

 

85. ANGit animum ANGor : sed ANGina ANGustat fauces. Via ANGusta et ANGiportus habent ANGustias : Mala conscientia adfert cordi ANXio ANXietatem.

 

86. ANGULum externum habet domus ANGULaris : sed ANGULos interiores multos qvaevis domus. Qvod videbis, si qvid qvaeras ANGULatim. Non omne ANGULatum etiam ANGULosum est : qvia qvaedam sunt tri, qvadri, sex, oct, ANGULa.

 

Augustus, v. Angere.

 

87.  ANGVis ( ANGViculus ) ANGVinam pellem exuit qvotannis : non absimilis huic ANGVilla piscis, sed sine ANGVineo veneno.

 

Anhelare, v. Helare. Anilis, v. Anus.

 

88. ANIMa ANIMat omne ANIMal, ut qveat obire functiones ANIMales et ostendere se esse ANIMatum. ANIMus vero ANIMat hominem ANIMosum ad ANIMositatem . AeqvANIMus studet aeqvANIMitati aeqvANIMiter , ut sit cum aliis unANIMis, et LongANIMis . MagnANIMus nihil timet : pusillANIMus omnia : qvem facile qveas exANIMare , ut semiANIMis fiat, et velut exANIMis concidat, similis inANIMo

 

Annales et Annona, v. Annus.

 

89.  ANNULus factus ab ANNULario gestatur ANNULari digito. Catena construitur e ferreis ANNULis.

 

90. ANNos multos numerat ANNosa vetula. Res plusqvam ANNiculae qvotennes sunt ? bi - tri - qvadri - qvinq - sex - sept - Oct - Nov - Dec - ennes ( vel - ennales ) : nempe qvae jam durarunt biennium, triennium, qvadriennium , qvinqvennium, sexennium, septennium, octennium, novennium, decennium : ANNonam ANNotinosqve fructus, curat qvotANNis ANNonarius . Historicus autem consignat ANNua gesta in ANNalibus ANNuatim : ut qvid ANNo et biennio et c. ante factum sit, in oblivionem ne veniat, ANNiversaria festa celebramus solenniter.

 

91. ANSa prehendimus aut suspendimus ANS atum Vas : ANSa ferrea connectit Faber trabes : ANSas calcei colliga : ne cui sit ANSa ridendi te.

 

92. ANSER et ANSER mas et ANSERculi dant ANSERinum adipem.

 

93. ANTe ANTicam qvaere ANTes ( vel ANTas) : ANTennam vero in Navi : ANTilenam in Eqvo. ANTiae sunt ANTeriores capilli. ANTeqvam judicas , interroga ante qvid actum sit ANTea.

 

Anticipare, v. Capere.

 

94. ANTIQVus mos non semper observandus est : qvi ANTIQVe agit, ut ANTIQVitas egit ANTIQVitus : nec vult obsoleta ANTIQVari , ANTIQVarius cluet.

 

Antistes , v. Stare.

 

95. ANTLis , est haustorium qvo ANTLatur et exANTLatur sentina.

 

Antrorsum , v. Versum. Versus in Vertere.

 

96. ANus (i, m) qva exoneratur venter.

 

97. ANus ( us , f. ) est annosa vetula . Non solae autem ANiculae ob ANilitatem suam, sed viri saepe ANiles nugas agunt, vere ANiliter.

 

Anxius, v. Angere.

 

Apage, et Apage te :

 

98. Aper ) APRum venantur APRariis retibus , propter APRinam ( seu APRugnam )

 

Aperire , v. Perire

 

99. APes ( vel APis , is APicula ) curat APiarius in APiario ( APiarium )

 

100. APex cacumen cujusqve rei est : APiculus punctum supra aliqvid eminens.

 

101. Apexabo, Apexabonis, m. ) farcimen ex adipate sangvine.

 

102. APisci (aptus sum, pro Nancisci ) non est in usu. Sed Aptus, id est commoditatem nactus, commodus. Dic ergo. APTus agit APTe APTitudineqve sua APTat res rebus. Ideo adipiscitur  (seu indipiscitur) multa, redipisciturqve amissa etiam : et de adeptione gaudet. INEPTus contra INEPTe agit , INEPTitudineqve sua adaptare se nescit ulli rei : INEPTit semper, INEPTiis ( INEPTiae ) deditus.

 

103.  APRICus locus est in aperto Sole : ubi ob gratam , APRICitatem jucunde APRICamur.

 

Aprinus et Aprugnus, v. Aper. Aptare, Aptus, v. Apisci.

 

104. APRILIS (is, m. ) in qvo se aperiunt omnia.

 

105. Apud, nota proximitatis.

 

106. AQVa est elementum fluidum : AQVatum lac prodit AQVeus color. Regio AQVosa grata est AQVaticis avibus, caeterisqve AQVatilibus et subAQVeis animantibus, AQValis (m.) est vas AQVarium ad mensam, AQVarius ( seu AQVator ) in Exercitu AQVatur . Pastor adAQVat gregem , dum pellit ad AQVarium ut eum ibi AQVetur , AQVa inspergitur herbis ex AQViminali. AQVilex curat AQVaeductus et AQVagia..

 

107. AQVILae instar advolat AQVILo (AQVILonis , ) ex AQVILonari plaga, qvasi AQVILinis alis.

 

108. ARa ( seu ALTe, q. alta ARa ) est focus sacer, ubi sacrificia ustulantur : qvam inspectans ARuspex olim ex ARuspicina divinabat.

 

109. ARANea ( vel ARANus ) texit ARANeum in ARANeoso loco.

 

110. ARAt ARAtor agrum ARAtro ( ARAtrum ) : ex ARAtqve gramen , et rursum subARAt , ut fiat arvum. Sed campum inutilem ARAtioni relinqvit inARAtum.

 

111. ARBITer (ARBITri ) est judex honorarius ab utraqve parte electus : qvi delatum sibi habens ARBITrium ARBITratur secundum ARBITrium, statuitqve de re suo ARBITratu , seu ARBITrali, ( vel ARBITrario ) judicio, prout aeqvum esse ARBITratur.

 

112. ARBOR stans in ARBOReto praebet nidos ARBORariis avibus ; fructus autem ARBOReos ARBORatori. ARBusulae densae faciunt ARBustum . Sed Vinitor ARBustat vineam , dum conserit ARBoribus , qvibus applicet ARBustivas, Vites ; qvae aliqvando pisae qvoqve ARBorescunt.

 

113. ARCas et ARCulas facit ARCularius ARCaresqve ad servandum resARCanas ARCano, Tu tibi commissum ARCanum itidem ARCane habeto.

 

114. ARCemus hostem , dum in ARCto transitu coARCtamus, aut e propugnaculis abARCemus . ExERCet bonus exERCitor milites crebro exERCitio (exERCitium) : qvia exERCitus bene exERCitus ( a, um, seu exERCitatus ) bene hostem coercet : in exERCitatus parum valet : ergo praeexERCeri debet.

 

Arctus, Latinum , Arcere : Graecum, in Residuo.

 

115. ARCum ( machinulam qva emittimus sagittas ) facit ARCuarius : ARCum ARCuat murarius : ARCus coelestis in coelo est , pulchre ARCuatus ( vel arqvatus )

 

116. Ardea.

 

117. ARDet ore vehementi, qvicqvid aridum ARDenter inARDescit : ARDens in aliena negotia ARDelio est.

 

118. ARDUos montes standere ARDUuum est ob ARDUitatem.

 

119. ARea (AReola ) in domo est ad deambulandum : ARea in horreo ad triturandum :ARea in aucipio ad retia pandendum : ARea in campo (eminentior pars agri, inter duos sulcos ) ad seminandum.

 

120. ARENa reperitus in ARENosis locis : aut eruitur ex ARENaria : unde fiunt ARENacea terra, et ARENata calx : ARENarium horologium.

 

121. ARet qvod humore caret : escit qvod ARiditatem acqvirit. Arbor ARida est, qvae tota exuit ; cujus rami duntaxat interARescunt nondum tota

 

perARuit.

 

122. ARGENTum effoditur ex ARGENTifodina ex qvo parant ARGENTea et ARGENTata vasa. ARGENTum vivum raro est ARGENTosum ; ARGENTarius exercet ARGENTariam.

 

123. ARGILLam sumens Figulus ex ARGILLeto aliisqve ARGILLosis locis, format in de ARGILLacea vasa.

 

124. ARGUit qvaeqve res ipsa, ad qvid sit, dum partes suas ostendit. Tu si qvem peccare vides ARGUe ; sed ARGUmentis certis ARGUmentando , non ut ARGUuti solent ARGUute ARGUutiis ARGUutiae) ludendo ; ARGUutari enim ne qvidem redARGUe.

 

Aridus, v. Arere. Ariolus, v. Hariolus.

 

125. ARIEtes ARIEtant inter se : ARIEtinum fel medetur podagra : ARIEtaria machina muri dejiciuntur.

 

126. Arista, seta spicae.

 

127. ARMa ( ARMorum, n.pl omnis generis instrumenta ) asservantur in ARMario (arium) :sed ARMa bellica caeteraqve ARMamenta in ARMamentario. Hinc petitur ARMatura qva ARMantur inermes, aut semiermes ut compareant in ARMilustrio : sed abutentes ARMatu (us) aut ARMati (a,um) capti , ex ARMantur etiamsi ARMigeri sint.

 

128. ARMENTum seu ARMENTale pecus pascitur in ARMENTo, sub custodia ARMENTarij : ARMENTosa regio abundat ARMENTitiis gregibus ; ARMENTinus fimus utilis est agris.

 

129. ARMum qvaere in bove, ( in homine Humerum ARMillam in ARMillata Virgine )

 

Arrigere, v. Regere. Arripere, v. Rapere.

 

130 ARs qvaelibet habet situm ARtificem ( -fex) et sua ARtificia secundum qva producit ARtificialia opera ARtificiose. Compos. inERtem facit ad omnia in habilem inERtia sua, sicut , solERtem solERter operantem commendat solertia sua.

 

131. ARTus est pars membri comprehensae inter juncturas ossium : ARTuosum corpus ARTuatim dividere, est deARTuare . In Specie Manus et pedes ARTus dicuntur ( Vide Jan.ling.res. cap. 215, et 584 ) SI ARTiculi ARTiculosi corporis dolent, erit morbus ARTicularis ( seu ARThritis ) curanda ARThtiticus medicinis.

 

132. ARUNDo crescit in ARUNDineto, locus nempe ARUNDinosis : unde pueri parant ARUNDineas fistulas.

 

Arvum, v. Arare.

 

133. ARx (ARcis, f) domus propugnaculis, munita.

 

134. AS (assis : seu Assis, ASis, m) dicebatur apud Romanos omne Totum in partes dividuum, sive res numerarentur, sive mensurarentur, sive ponderarentur. Ut As ligularum, ligulae. Agri jugerim cum semisse, est sesqvijugerum. AS, seu Assipondium, tota libra, unciarum. Tu autem disce I Partes Assis, II Composita assis.

I Partes Assis sunt 1. Uncia, pars assis duodecima in ponderibus, Sextans, sexta pars assis, duae Unciae, Qvadrans, seu Tetrans, qvarta pars, Triens, tertia pars assis, Unciae Qvincunx, qvinqve Unciae : Semis ( semissis : q. d. semias, sex Unciae :) Septunx, Unciae Bes (bessis) seu Octans, unae tertiae totius. Dodrans (ubi deest sextans, Unciae :) Deunx, ubi ad Assem deest Uncia : As, seu totum.

II Composita ab Asse, nummorum nomina. 

AS, minimus nummus aereus, Obolus : Tressis, triobolus Qvinqvessis, obuli Octussis, Decussis, decem asses seu obolos valens : centussis, centum asses : verti potest Florenus.

Horum usum sic disce.

Adde Unciam Deunci ; aut Sextantem Dextanti ; aut Qvadrantem Dodranti ; aut Trientem bessi ; vel Qvincuncem septunci ; vel Semissem semissi ; habebis Totum. Qvod opus non est, Asse carum est : nedum ut tressem et c. multo minus Centussem, numeres. Heres ex asse, accepit totam hereditatem : semiassarius, semissem ejus. Decussis etiam signum Crucis significat , X : Decussare , sic res Decussatim ordinare.

 

135. ASCIâ, -antur ligna, ut fiant exASCIata.

136. ASILus, musca hoaria est.

137. ASINus circumagitur in ASINaria mola ab ASINario, ASINinâ duritie est Asellus piscis, Asio volat noctu.

138. ASPerum saxum ASPerat manum lapicîdae ASPeritate (seu ASPeridine, et- ASPeritudine,) suâ: ASPretum vero pedes ambulantis. Tu cave, ne qvem bonum exeres.

Aspergere, v. Spargere. Aspectus, Aspicere, v. Specere.

139. ASSamus carnes ad ignem, dum inASSamus verubus, ut bene ASSa ASSatura mensae inferatur. SemiASSis vesci non est salubre.

Assec a, v. Seqvi.

140. ASSer ( ASSeris, vel ASSis, is, m.) est tabula sectilis: qvae coASSantur ut fiat ASSamentum dumqve ASSantur (seu axantur) decidunt ASSulae: ASSerculi sunt minores.

Assidere et Assiduus, v. Sedere. Assilire, v. Salire. Assipondium et Assis, v. As. Assvescere, v. Sui. Ast v. At.

141. AST - us (ûs,) -uto pro sapientia est: sed nimis -ute agens, decipit qvandoqve seipsum -utiâ suâ.

142. AT, Poetice Ast, idem qvod Sed. Composita ejus sunt Atat, Atqve (contracte Ac) At-qvi: qvorum significata sic disce. Atat qvis venit? At est notus, atqve (seu ac,) amicus: nec habes amiciorem qvenqvam atqve (seu ac,) illum. Atqvi est verum.

143. Ater, est plus qvam Niger, ATR-ore summo (nisi sit tantum obater) -amentum servatur in -amentario qvod -amentali -itate maculatum -atum est.

144. ATRIum, Magnatum custoditur ab ATRIensibus.

145. ATRox hostis terret ATRociter ipsâ ATRocitate vultûs.

Attinere, v. Tenere. Attingere v. Tangere. Attrectare, v. Trahere. Attritus, v. Terere. Auceps, v. Avis. Auctor, v. Augere.

146. AUDet, AUDax omnia AUDacter pro AUDacia (vel AUDentia) sua: saepe tamen qvum temere AUSus est nimia, non potitur AUSis (AUSus, AUSa, AUSum) Et hoc qvid est? AUSim dicere, stultitia.

147. AUDit AUDitor in AUDitorio multa, si itio sit attenta. Rex facit AUDientiam peregrinis legatis. Tu qvod AUDitu tuo tantum inAUDivisti et non ex AUDivisti pro inAUDito (us, a, um) habe.

148. AUGere sua bona AUGmentis licitis, licet cuivis: AUGmentare illicitis non licet. Tu studiose vide ut adAUGeas et exAUGeas scientiam qvotidiano AUCTu, si AUCTare vis sapientiam, ut bonus AUCTor: AUCTarii loco tibi erunt honor et divitiae, si volet DEUS. Mercator qvandoqve sua bona vendens turbae AUCTione pretii, AUCTionatur. Milites autem dum conscribuntur AUCTorantur certo -oramentô, deinde rursum exAUCTorantur.

149. AUGur apud gentiles ex certis AUGuriis (AUGium) AUGurabatur: et ad officium AUGratûs AUGurali coenâ inAUGurabatur, indigne vero se gerens exAUGurabatur.

150. AUGUSTus, Caesar natus fuit -ô mense: sic dictus, qvia -e res suas gessit. Utinam et omnes -i, cum -alibus suis habitantibus -ali! (-ale, n.)

151. AULa, Regalis plena est -icis -icisqve deliciis: parietesqve ejus obducti -aeis.

152. AURIGa Currum regens -at: sed qvi Aurigis praeest, -arius-atur.

153. AURis repurgatur -iscalpio; in-is appenditur -iculae; -iculari digito inditur annulus. Tu, si -itus es, ausculta bene monentibus.

154. AURORA.

155. AURum effoditur ex -aria, id est, aurifodina): qvod -arius (vel -ifex) elaborans in -ificina facit vasa, vel -ea -isaber: vel in-ata solum (seu -aturâ obducta) -ator. Eqves -atus donatur in-atis armis: qvi forte mallet aliqvot millibus eorum. - ata piscis est -eolis maculis notatus: -igo morbus foedus. -i -pigmentum color.

Auscultare, v. Auris. ausim, v. Audere. Auspex, v. Avis.

156. AUSTer (ventus,) venit ab -rali (seu -rina) plaga.

157. AUSTERus, sapor -e afficit lingvam -itate suâ.

158. AUT hoc aut illud est nota indifferentiae; aut certe concessionis; autem, diversitatis; tum autem continuationis.

159. AUTHOR- alicujus negotij, et Libri, opus habent -itate: etiam cum allegant -itatem.

160. AUTUM- are, existimare.

161. AUTUMN us praecedit hiemem - ô (us, a, um) seu -ali tempore. Ubi tu ob -itatem qvaere pellicium.

162. AUXILIum fert bonus -ator dum mediis -aribus et fideli -atu -atur.

163. AVAR us qvia deditus -itiae (seu -itiei,) corradit -e (vel -iter) qvicqvid potest.

164. Avellana nux.

165. Ex AVENa pinsitur panis -aceus: -â fatuâ pascuntur -ariae cicadae.

166. Avere aliqvid nimis -ide, inqvietat -idum: nec erit finis -iditatis, nisi post adeptionem illius boni.

167. AVis canora capta (aliqvando cum -iculis) servatur viva in -iario, (ium) sub cura -iarii (seu -icularii -ius) Sed AUC-eps (q. Aviceps) eas prius -upatur diverso -upio variis -upatoriis insidiis. AUSP - ex, ex avium inspectu facit -icium, svadens aliqvid -icari sub alicujus -icio.

168. AVus est patris aut matris pater: qvem qvisqvis habuit, habuit qvoqve Pro- Ab- At- Trit-avum itemqve -iam et Pro-Ab- At-Trit-avi-am: sed forte non habuit Av-unculum Pro- et ab-avunculum multo minus omnia -ita bona.

Axare, v. Assare, in Asser.

169. Axilla, cavum sub brachio.

170. Axis rotae ungitur -ungiâ-iculus trochleae, oleô.

_________________________________________________________

_________________________________________________________

A.

ABAC-us, tabula sine basi, poni et tolli apta in qvemvis usum. Ut est in Triclinio mensa vasorum repositoria, 860. 2 Tabula calculatoria, 513. -ulus idem qvod calculus, 513.

2. Abb-a, Syris pater est. Unde -as 969. Monachorum pater, et atissa, Monialiam mater, et -atia.

3. Abs-is (-idis, f.) L. Orbile, 439.

4. Abyss-us, i. f. 47.

5. Academi a, Platonis Schola: tum omnis suprema Schola, 505. ubi vivunt -ci.

6. Acarus, vermiculus omnium minimus. 129.

7. Accaron, Civitas Palaestina, 929.

8. Acerra, ara portatilis, Thuribulum.

9. Achat-es (a. m.) 77.

10. Acina-ces (-cae, vel -cis -cis, m.) Persicus gladius falcatus.

11. Acipens-er (eris, m.) 154: aliâs Sturio.

12. Acoluthus, 967.

13. Aconitum, 98.

14. Acredula (alias Luscinia).

15. Adorea, ex rebus paclare gestis gloria: 912.

16. Adytum, 961. Lat. Sacrarium.

17. AEgilops (-opis, m.) 314.

18. AEgypt-us -ius:

19. AEnigrn-a (-atis, n) 851.

20. AEra, fluxus annorum a termino certo: 564.

21. AEthiop-s (is. m.) 264.

22. Afric-a, et -ani, sub sole vivunt: 559, 560.

23. Ag-on (onis, m.) area luctatorum: 846.

24. Alcair, aliâs Cairus, urbs, 562.

25. Alc-e (-is, et -es is, f.) 178.

26. Alcoran (Arab. Lat. Lex.)

27. Alembicum (v. Alambicum, Arab.) pileus Abeni distillatorii, 379.

28. Alicant-e, urbs Hispania: unde Vinum -icum, 375.

29. Allegoria, 683.

30. Alopecia, pilorum destuvium, 304.

31. Alpha- Gracis litera prima, A: unde -bet-a (et -um) 513: et -beticus ordo, 678.

32. Ambra, 61.

33. Ambrosia deorum cibus, 992.

34. Amen, Heb. Fiat, 1000.

35. Americ-a -ani, 559.

36. Amphibaena, 194.

37. Amphisbaena, 131.

38. Amphora, 225.

39. Amylum, 335.

40. Ana, 813.

41. Anabaptista, 964.

42. Analect-a (orum) 862. Lat. Collectanea.

43. Analog-us, regularis; -ia 979, regularitas.

44. Analysis, resolutio, 597.

45. Anaphora, 688.

46. Anathem-a (-atis, n.) exsecratio, 971

47. Anatocismus, 661, fanus de fanore.

48. Anatom-ia, dissetio 704 -icus 226.

49. Andabata, 847.

50. Anethum, 95.

51. Angaria, 874, coacta servitus.

52. Angl-i, 491, inbabitant -iam.

53. Anisum 95.

54. Anomal-us irregularis: -ia -tas 679.

55. Anonym-us-e, 837, sine nomine.


page 407/408, image: s203

56. Anorexia, 298, inappetenia. Antarcticus, v. Arcticus.

57. Antidot-us (i. f. et -um) 810.

58. Antimonium, 62.

59. Antipathia, naturarum repugnantia.

60. Antipod-es (-um, plurale) q. contra pedales, 559.

61. Antitheton. 683, vox opposititia.

62. Antrum, L. Specus, 78.

63. Aorta magna, 229.

64. Apianum Vinum, 375.

65. Aplustr-e (et -um) 456.

66. Apocha, 66. (Quietantia).

(Apodem 134. v. Apus).

67. Apodyterium, 766.

68. Apogaeus, 546, remotus a Terra.

69. Apographum, 497.

70. Apologus, moralis fabula, 689.

71. Apophthegma, 689, dictum extemporaneum acutum.

72. Apople-xiam patitur -cticus, 308.

73. Aposta-ta (ae, m. 970) committit -siam.

74. Apostol-us, 951, Legatus Christi -icus.

75. Apostrophe. 687.

76. Apotheca, conditorium, asservatorium.

77. Apua, 154.

78. Ap-us (-odis) sine pedibus.

79. Arab-s-is, 513. -ice 974.

80. Archi- in compositis significat primarium: ut -dux 873, -episcopus 968. -magirus 854. -tha-Iassus 914, -tectus 201, 401. -tecturae (aedisi -cationis) summus praefectus.

81. Archivum, 877. Principis aula: specialiter ubi publica instrumenta asservantur (vulgo Illatine Cancellaria).

82. Arct-us, L. Ursa, sidus septentrionale: icus polus, 551. Ant-icus (ibidem) -utus 553, nomen stellae.

83. Aristocratia, 769.

84. Arithmcti-ca, numeroum scientia 510, qvam tractat-cus 511.

85. Armeni-a, regio Asiae. ani 560, -aca malla 114.

86. Arom-ata, 365, odorifera condimenta, -aticum, vinum, 375.

87. Arra, v. Arrha, et Arrabo, v. Arrhabo Latine Pignus.

88. Arsenicum, 62.

89. Artemisia, 107.

90. Arteri-a, 234, 250.

91. Arthrit-is (idis, f. 305).

92. Artocre-as (atis, n.) caro in pane assa. 368.

93. Arunca 167, barba caprae.

94. Arvina, 260 (subcutanea durior pingvedo).

95. Asi-a (559) maxima Orbis terrae pars, qvam incolunt -ani 560, usi olim sermone -atico 690, h. e. prolixo.

96. Asparagus, 88.

97. Asp-is (idis, f.)

98. Ast-rum, L. Stella, Sidus, 835. -eriscus, 721 stellula. Astro-nomus (538) observans cursum astrorum: et -logus, 598, effecta.

99. Asthm-ate (306) laborans, aticus est.

100. Asylum, 946, locus refugii.

101. Athe-us, homo sine Deo -ismus, 919, Dei abnegatio.

102. Athleta, L. Pugil.

103. Atla-s (ntis) 561.

104. Atomus, insectilis pulvisculus.

105. Atripl-ex (icis, n. 88).

106. Attag-en (enis, m. 142).

137. Atticus stylus 690: qvali utebantur Athenis.

108. Aura, 40, lenis ventulus. Item aer, 78.

109. Authenticum, 876, 975, fide dignum.

110. Autodidacticus, 720, a seipso doctus.

111. Autographum, 497, scriptum originale.

112. Automatum, 494, suo se motu movens (sc. horologium).

113. Ave-te-re, 455, Punica vox, Lat. Salv-e-ete-ere.

114. Axiom-a. (atis, n. 586) fide digna sententia.

115. Azoara, Arabibus est Capitulum libri, 974,

116. Azymus panis (356) infermentatus.

 

Comments (1)

profile picture

Laura Gibbs said

at 11:43 pm on Jan 7, 2009

Wow, Evan what a fascinating book! If you start running into page length causing the Wiki to load slowly or misbehave, you could create additional pages (just use a simple convention like Jan_A01, Jan_A02, Jan_A03 for the pages following this first page of A) - or you can let me know and I'll be glad to create additional pages for you!
I love the entry about the fir tree! :-)

You don't have permission to comment on this page.