PAG. 369 (GoogleBooks)
Incipit: Insidiosa munera]
Scribae: aegidius
Status:
Pag. 369
IN.
Insidiosa munera] Panis lapidosus. Hamatum beneficium. Pileum donat, ut pallium accipiat. Pauper diviti dans petit.
Insidiose] Ex insidiis aliquid facere. Per insidias, Cic.
Insignia vetustae gentis] Imagines majorum, Cic. Stemmata, Plin. Famosae imagines.
Insignia nobilium] Symbolum, Plin. Signum, Cic. Insignia imperii, Salust.
Insignis, vid. Eximius, Notabilis.
Insimulare, vid. Calumniari.
Insincerus] Bilinguis animus, Firm. Vespertilio, Er. Male sarta gratia, Hor. In fronte promptus. Gerens amicitiam atque inimicitiam, Enn. Maligni sunt cati, qui anterius lambunt, posterius laniant. Mel in ore, fel in corde. Vid. Hypocrita.
Insinuare se alicui] Insinuo me in familiaritatem alicujus Blanditiis et assentationibus se in consuetudinem alicujus immergere. Adrepere ad amicitiam alicujus. Irrepere in sensus; in mentes hominum; in opinionem gratiae. Inculcare se auribus alicujus. Intrare penitus ad familiaritatem alicujus. Influere in animos hominum. Dare se alicui, Cic. Irrepere animo alicujus, Quint. Adrepere animo, Tac. Facere se intimum apud aliquem. Insinuare in amicitiam, Plaut. Adoptare seipsum. Obrepsisti ad honores errore hominum, Cic.
Insipare] Insipitare, Cat. Fundere segetem, Liv. Corruere, Varr. Insipere, Id.
Insipidus] Infuscatus, Col. Fatuus, Mart. Teter sapor. Tristi sapore, Lucr. Tristis sapor, Ovid. Beta magis insipidus. Er. Sine sale panis.
Insipiens, vid. Stolidus.
Insistere, vid. Restitare.
Insitio, vid. Plantatio.
Insititius] Insitiva pyra, Hor. Insita pyrus, Virg.
Insolare] In solum producere aliquid, Col. Maturare aliquid sole, Plin. Candefacere ebur, Plaut.
Insolator] Candidans vestes, Pompon.
Insolite] Insolenter, inusitate. Novo more. Nullo exemplo,
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.