PAG. 212 (GoogleBooks)
Incipit: Dilemma
Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]
Status:
Pag. 212
DI.
Dilemma] Cornutus syllogismus. Complexio, in qua utrum concesseris, reprehenditur, Cic. Argumentum ab utraque parte concludens.
Diligens] Studiosus. Assiduus. Curiosus famae suae. Sedulus, Cic. Intentus ad, Tacit. Multus in opere, Sal. Propenso animo in hoc incumbens, Er.
Diligens nimium] Perdiligens. Perattentus, Cic. Nimius in aliqua re, Id. Anxie diligens, Macrob. Cleanthes. Librorum heluo, Cic.
Diligens semper habet quod agat] Homini diligenti semper aliquid superest.
Diligentem esse in aliqua re] Adhibere curam, contentionem, studium. Incumbere alicui rei, Cic.
Diligenter] Perdiligenter. Vigilanter. Perquisitius. Perattente. Etiam atque etiam considera, Cic. Solicitissime, Sen. Observanter, Macr. Observate, Gell. Excusse, Sen. Enixa opera, diligentia. Examinatius, Amm. Sedule, Gell. Sedulo, Cic. Inquisitius, Gell. Curiosius, Col. Rebus relictis, Plaut. Ter. Lucr. Accepta candela. Levato velo de causa cognoscere. Oculis fixis, immobilibus intueri. Omnibus vestigiis inquirere. Passim et effuse. Passis velis. Nihil obiter.
Diligentia] Navitas. Sedulitas. Assiduitas. Mira observatio operis. Accuratio, Cic. Intentio discentis, Quint. Intentissima cura, Id. Fervet opus.
Diligentia inversa frigescens] Principium fervet, medium tepet, ultima frigent.
Diligentia errantium] Bene currunt, sed extra viam.
Diligere, vid. Amare.
Dilucidare] Accendere facem, vid. Declarare.
Diluculo] Primulo diluculo, Plaut. Cum prima luce, Ter. Cic. Primo diluculo, Cic. Suet. Mane obscuro, Col. Prima luce, Ter. Liv. Coepta luce, Tacit. Primo mane, Col. Principio lucis, Tacit. Bene mane scripsi. Multo mane, Cic. Maturrime, Caes. Maturissime, Cic. Vid. Antelucano tempore.
Diluere] Diluvium facere. Ad diluvium revocantur glebae
imbri-
Comments (2)
Gregory Guderian said
at 5:54 pm on Jan 21, 2009
Diluere] 'glebae' conieci desinentia incerta (cf. Lucret. 5.255)
Laura Gibbs said
at 12:14 am on Jan 23, 2009
Bene fecisti, Gregory, ut mihi videtur! In ultimis paginis lexici, multas huius modi defectiones inveniemus...
You don't have permission to comment on this page.