PAG. 164 (GoogleBooks)
Incipit: est ... Credere alicui]
Scribae: Mark Hazard
Status: typed, formatted
Pag. 164
CR.
est de. Sic habeo persuasum. Pro certo habere, Cic. Accredere aliquid, Col.
Credere alicui] Credere fidei alicujus. Fidem habere, adhibere, tribuere testimonio, Cic. Fidem alicujus sequi, Ulp. Adcredere alicui, Lucr. Fidem alicui arbitrari, Plaut. Fides illi nuncianti fuit, Liv.
Credere firmiter] Credere fide divina. Si isti formidas credere, mea fide crede, Plaut. Qui huic non credit, Deo non credit.
Non credere] Cras credam, hodie nihil. Fidem non adhibere, non tribuere, Cic. Negare fidem, Sen. Pro falsis ducere, Salust. Respuit hoc sapientissimi cujusque fides, Plaut. Credat Judaeus apella, non ego, Hor. Vid. Incredibile.
Credat qui vult] Ex ingenio quisque suo addat vel demat fidem, Tacit. Fides penes authores fit, Sal. Fides tantum auctores apellet, Plaut. Fidem auctor vindicet, Val. M.
Credulitas novia] Artus et nervi Sapientiae sunt, non facile credere, Epichar. Bonorum virorum morbus credulitas.
Cremare, vid. Urere, Comburere.
Cremor lactu] Flos lactis. Pingue lactis, Iun. Spuma lactis, Lac spumosum, Gerr. Pingue lac, Plin.
Crena] Scissurae pennarum, Plin.
Crepidae] Gallicae, Cic. Crepidulae, Gell. Solea objurgabere rubra, Pers.
Crepitus ventris] Flatum ventrem emittere, Suet. Peditum, Catul. Venter (ventus) injuriam facit, Petron. Visum, Scal.
Crepusculum] Extremum dici, Fest. Lux dubia, Non. Primae tenebrae, Liv. Lucis et noctis confinium, Ovid. Prima fax noctis, Gell. Crepusculascens hora, Sidon.
Crescere] Augescunt femina, Cic. Incrementis augescere, Liv. Grandescere, Lucr. Gignitur capillus, Gell. Capere incrementum, Col. Augmen sumere, Lucr.
Crescere in alieno solo] Hospitari nescit castanea.
Creta] Terra Cretica, Gerr.
Cribrum] Cribrum excussorium. Incerniculum, Plin. Subcerniculum, Sipont.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.