Comenius: Lexicon atriale latino-latinum

 

134

Page history last edited by Gregory Guderian 11 mos ago

PAG. 134 (GoogleBooks)


Incipit: Non prodest... A quo nihil Commodi, ab eo non sit incommodum

Scribae: [pulchrae]

Status: Done, not formatted


 

Pag. 134

CO.

aculeo. Non prodest quod non laedere possit idem, Ovid

A quo nihil Commodi, ab eo non sit incommodum] Non me adurat ignis qui me non calefacit.

Commodus vid. Opportunus. 

Commotio] Commotiuncula e morbo.  Conquassatio valetudinis corporis, Cic. Motiuncula, Sen.

Communis] Promiscuus usus. Compascuus ager, Cic. Publicus, Plaut. Obvius expositus, Plin. Collativus favor aliquorum, Macr. Mutua voluntas, Cic.

Communia mala] Commune naufragium. Commune solatium. Gaudia sunt miseris, socios habuisse doloris. Miserum est ex aliena miseria solatium, Cic.

Communia leviora] Facile fertur, quod omnibus commune est.

Communitas] Ad civilem communitatem conjuncti sumus. Commune, Cic. Universitas, Bud. Corpus, Liv. Communio est inter eos legis, Cic. Commercium, comunicatio utilitatum inter, Id.

Communiter] vid. Vulgo, Mutuo.

Comoedia] Scena. Spectaculum, Suet.

Comoedus] Scenicus artifex. Tragoedus, Cic. Actor scenicus, Quint. Persona de mimo, Cic.

Compages] Coagmentatio. Constructio corporis hominis. Compactio membrorum. Concretio corporum. Commissura ossium. Colligatio naturalis. Cohaerentia mundi, Cic. Coagmentum parietum, Vitr. Compago laterum, Stat. Contextio, Boet. Junctura artis latens, Plin. Textura. Compositura, Lucr. Coagulum, Var.

Comparare, assimilare] Contentionem aliquorum hominum facere. Contendere rem aliam cum alia, Cic. Contendere vetera et praesentia, Tacit. Assimilare parvis grandia, Ovid. Magna componere parvis, Virg. Aequiparare aliquem alicui, Liv. Conferre exempla, Ter. Componere aliqua inter se, Quint.

Comparari cum illo nequit] Indignus, qui illi calceos detrahat.

Non me comparato huic aut illi] Non sum unus ex istis heroibus.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.