PAG. 036 (GoogleBooks)
Incipit: Alteruter]
Scribae: Mark Hazard
Status: typed, formatted
Pag. 036
AL.
Alteruter] Alter vel alteruter, Absol. vel Alteruter vestrum, Cic. Alter e duobus, Quint. Si uter velit, Cic.
Altilis, passive] Altilis gallina, Plin. Saginatus, opimus bos, Var. Cellaris columbus, Col. Pascualis, Douza. Pastus aper, Mart. Fartilis anser, Plin. Corpora pinguescere coacta, Sen. Fertus, Pers. (Altilia, sunt animalia, quae inclusa aluntur, Var.)
Altitudo] Proceritas arborum, Excelsitas, Cic. Celsitudo corporis, Paterculus. Sublimitas cellae, Col. Sublime. Aspice hoc sublime cadens, Col. Celsa montium, Amm. In coelo sum, Cic. Celsum.
Altissimum quid] Coelo tenus altum.
Alta captare] Humum vitando nubes et inania captare, Adag.
Altiora captu ne quaesiveris] Quae supra nos, nihil ad nos.
Alta sunt praecipitia] Plus habent ponderis ad ruinam, quae sunt caeteris altiora.
Altus] Praealtus. Celsus vertex montis, Cic. Excelsus mons, Plin. Praecelsus locus, Cic. Procerus, Cic. Elevatus, Capitol. Conspicuus, Quint. Colosseus, Suet. Sublimis vertex saxi, Cic. Prolixa arbor, Var. Sublime fixus, Cic. Celsum caput, Sen.
Altus tonus in Musica] Symphoniae pars puberum voce canenda. Symphoniae pars, suprema virili voce cani solita.
Altista] Occentorem vocat, Iun. Qui Altum canit.
Alvear] Alveare, Col. Alvearium, Var. Alveus, Plin. Congregatio apum mellificantium, Val.
Alvearium] Locus qui multos habet apum alveos, Er. Vid. Apiarium.
Alveolus] Tabula lateruncularia, Sen. Latruncularia, Pincian. Alveus lusorius. Alveolum, Plin. Abacus, Macrob. Abaco et latrunculis conterunt diem.
Alveus in navi] Alveus, Salust. Liv. Carina, Cic. Virg. Tropis, Martial.
Alveus, cavum terrae, per quod flumen decurrit] Nilus se condit alveo, Virg. Pleno fluit alveo, Quint. Fossa gurgitibus abundans, Cic.
Alu-
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.